VIII. DE NATURA BONI LIBER. Summum bonum. quo superius non est, deus est; ac per hoc incommutabile bonum est; ideo uere aeternum et uere inmortale. cetera omnia bona nonnisi ab illo sunt, sed non de illo. de illo enim quod est, hoc quod ipse est; ab illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. ac per hoc si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo. fecit, mutabilia sunt. tam enim omnipotens est, ut possit M etiam de nihilo, id est ex eo, quod omnino non est, bona facere, et magna et parua, et caelestia et terrena, et spiritalia et corporalia. quia uero et iustus est, ei, quod de se genuit, ea, quae de nihilo fecit, non aequauit. quia ergo bona omnia, siue magna siue parua, per quoslibet rerum gradus non possunt esse nisi a deo; omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est: omnis natura non potest esse nisi a summo et uero deo, quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua summo bono et rursus omnia etiam nouissima bona, quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab ipso summo bono. omnis ergo spiritus, etiam mutabilis, et omne corpus a deo: haec est omnis facta natura. omnis quippe natura aut spiritus aut corpus est. spiritus incommutabilis deus est, spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore melior; corpus autem spiritus non est, nisi cum uentus, quia nobis inuisibilis est, et tamen uis eius non parua sentitur, alio quodam modo spiritus dicitur. 2 Retractatio libri beati (om. G) augustini de natura boni. incipit de natura boni p. 77 Sp . 281 G Incipit (om. PA) liber sancti (om. A, beatiZ.) augustini (om. A) de natura boni aduersus maaicheos (om. PSLG) fol . 70 P fol . 29 A fol . 1 L 4 et ideo b 6 hoc] hoc est (est add . m. 2) Pb 10 eo quod] quo G 12 ei quodj ei fllio quern G 13 omnia bona VL 19 bono om. G 21 haec] et haec G et hoc b 22 post eat add . et V 24 qui uentus b (in mg . al. conuentusj 25 qui anobis P sentitur (in mg . al. uidetur) b 26 quodam] aliquo V