<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">VIII. DE NATURA BONI LIBER. </title></ab><p>Summum bonum. quo superius non est, deus est; ac <lb/>
            per hoc incommutabile bonum est; ideo uere aeternum et <lb/>
            uere inmortale. cetera omnia bona nonnisi ab illo sunt, sed <lb n="5"/>
            non de illo. de illo enim quod est, hoc quod ipse est; ab <lb/>
            illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. ac per hoc <lb/>
            si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo. <lb/>
            fecit, mutabilia sunt. tam enim omnipotens est, ut possit <lb/>
            M etiam de nihilo, id est ex eo, quod omnino non est, bona <lb n="10"/>
            facere, et magna et parua, et caelestia et terrena, et spiritalia <lb/>
            et corporalia. quia uero et iustus est, ei, quod de se genuit, <lb/>
            ea, quae de nihilo fecit, non aequauit. quia ergo bona omnia, <lb/>
            siue magna siue parua, per quoslibet rerum gradus non possunt <lb/>
            esse nisi a deo; omnis autem natura, in quantum natura <lb n="15"/>
            est, bonum est: omnis natura non potest esse nisi a summo <lb/>
            et uero deo, quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua <lb/>
            summo bono et rursus omnia etiam nouissima bona, <lb/>
            quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab <lb/>
            ipso summo bono. omnis ergo spiritus, etiam mutabilis, et <lb n="20"/>
            omne corpus a deo: haec est omnis facta natura. omnis <lb/>
            quippe natura aut spiritus aut corpus est. spiritus incommutabilis <lb/>
            deus est, spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore <lb/>
            melior; corpus autem spiritus non est, nisi cum uentus, <lb/>
            quia nobis inuisibilis est, et tamen uis eius non parua sentitur, <lb n="25"/>
            alio quodam modo spiritus dicitur.

<note type="footnote"> 2 Retractatio libri beati (om. <hi rend="italic">G)</hi> augustini de natura boni. incipit de <lb/>
            natura boni p. 77 <hi rend="italic">Sp</hi>. 281 <hi rend="italic">G</hi> Incipit <hi rend="italic">(om. PA)</hi> liber sancti <hi rend="italic">(om. A,</hi> beatiZ.) <lb/>
            augustini <hi rend="italic">(om. A)</hi> de natura boni aduersus maaicheos <hi rend="italic">(om. PSLG) <lb/>
            fol</hi>. 70 <hi rend="italic">P fol</hi>. 29 <hi rend="italic">A fol</hi>. 1 <hi rend="italic">L</hi> 4 et ideo <hi rend="italic">b</hi> 6 hoc] hoc est (est <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">Pb</hi> 10 eo quod] quo <hi rend="italic">G</hi> 12 ei quodj ei fllio quern <hi rend="italic">G</hi> 13 omnia <lb/>
            bona <hi rend="italic">VL</hi> 19 bono <hi rend="italic">om. G</hi> 21 haec] et haec <hi rend="italic">G</hi> et hoc <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            eat <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">V</hi> 24 qui uentus <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. al. conuentusj 25 qui anobis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            sentitur <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. uidetur) <hi rend="italic">b</hi> 26 quodam] aliquo <hi rend="italic">V</hi> </note> 
<pb n="856"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Propter eos autem, qui, cum intellegere non possunt <lb/>
            omnem naturam. id est omnem spiritum et omne corpus <lb/>
            naturaliter bonum esse, mouentur spiritus iniquitate et corporis <lb/>
            mortalitate et ob hoc aliam naturam maligni spiritus <lb/>
            et mortalis corporis, quam deus non fecerit, conantur inducere:<lb n="5"/>
            sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus, posse perduci. <lb/>
            fatentur enim omne bonum non esse posse nisi a summo <lb/>
            et uero deo, quod et uerum est et ad eos corrigendos, si <lb/>
            uelint aduertere, sufficit. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo<lb n="10"/>
            omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis <lb/>
            -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue <lb/>
            magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue <lb/>
            paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata <lb/>
            sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus<lb n="15"/>
            moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona <lb/>
            sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus <lb/>
            taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, <lb/>
            haec ergo tria : modus, species, ordo, tamquam generalia <lb/>
            bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore.<lb n="20"/>
            deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra <lb/>
            omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum <lb/>
            supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis <lb/>
            modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, <lb/>
            magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi <lb n="25"/>
            nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna <lb/>
            sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae

<note type="footnote">4 immortalitate <hi rend="italic">(sp. m. 1) 8</hi> spiritalis (in <hi rend="italic">mg</hi>. I spiritus) <hi rend="italic">S<lb/>
             5 fecerat V 6 duci G 7 enimj autein b</hi> 8 deo] <hi rend="italic">bono b</hi> 10 a quoparuae <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 13 a quo est omnis modus sine magnus siue paruns <lb/>
            9 quo omnis speciessįuę mangna siue parua. a quo est omnis ordo <hi rend="italic">sqq. G</hi> <lb/>
            14 mo derata P 17 itaque] namque <hi rend="italic">L</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 19 haecordo <lb/>
            om. <hi rend="italic">V</hi> ergo <hi rend="italic">om. L</hi> 21 supra omnem ordinem supra omnem <lb/>
            eperiem <hi rend="italic">P</hi> 22 epatiis] species <hi rend="italic">G</hi> 24 hęc ergo <hi rend="italic">b</hi> ubi <hi rend="italic">s. I. a m. 1 S</hi> <lb/>
            ubicvque (cv <hi rend="italic">s. I.) G</hi> 26 rureum <hi rend="italic">A</hi> ubi hęc tria <hi rend="italic">b</hi> ubi magna sunt <lb/>
            hęc tria <hi rend="italic">L</hi> 27 <hi rend="italic">priua</hi> naturae1 creare <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="857"/>
            sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura <lb/>
            bona est. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde cum quaeritur, unde sit malum, prius quaerendum <lb/>
            est, quid sit malum . quod nihil aliud est quam corruptio <lb/>
            uel modi uel speciei uel ordinis naturalis. mala, itaque <lb n="5"/>
            natura dicitur, quae corrupta est; nam incorrupta utique bona <lb/>
            est. sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona <lb/>
            est; in quantum corrupta est, mala est. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et <lb/>
            specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior <lb n="10"/>
            sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et <lb/>
            specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione <lb/>
            secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius <lb/>
            est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum <lb/>
            et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum <lb n="15"/>
            incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus <lb/>
            melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus <lb/>
            rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet <lb/>
            spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum <lb/>
            melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet <lb n="20"/>
            ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem <lb/>
            corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere <lb/>
            corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto <lb/>
            corruptus. 
</p></div></div></body></text></TEI>