<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri <lb/>
            potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum <lb/>
            dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, <lb/>
            quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione <lb/>
            laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio <lb n="5"/>
            potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio <lb/>
            Petri est imitanda. 
</p><p><milestone n="6" unit="altchapter"/>Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, <lb/>
            multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim <lb/>
            docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum <lb n="10"/>
            sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. <lb/>
            domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes <lb/>
            omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet <lb/>
            scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam <lb/>
            latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio <lb n="15"/>
            tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid <lb/>
            interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto <lb/>
            grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim <lb/>
            odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem <lb/>
            uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. <lb n="20"/>
            odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui <lb/>
            loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, <lb/>
            qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: <lb/>
            quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte <lb/>
            liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui <lb n="25"/>
            peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut

<note type="footnote"> 11 Pb. 5, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 3 recipitur <hi rend="italic">ex</hi> recolitur <hi rend="italic">E</hi> imitendum <hi rend="italic">M</hi> non <hi rend="italic">om</hi>. f <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>4 proficere <lb/>
            coeperintj profecerint <hi rend="italic">SFL</hi> ceperint. Pт 5 de noui] donauit <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            7 est <hi rend="italic">om. SF</hi> aestimanda S estimanda <hi rend="italic">FL</hi> 8 illis <hi rend="italic">er. E</hi> 10 IUtera-ram <lb/>
            S 11 quo <hi rend="italic">S</hi> 12 domine <hi rend="italic">om. F</hi> omnes <hi rend="italic">om. Ep, in mg. <lb/>
            add. M</hi> iniquitatem <hi rend="italic">om. M</hi> perdee (des m. <hi rend="italic">2 8. I.) S</hi> 13 locuntur <lb/>
            9 16 tamquam] #»«quam <hi rend="italic">E</hi> quam <foreign xml:lang="grc">βγφ</foreign>b 18 est positum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            perdes <hi rend="italic">8. I. E</hi> hodisti 1i 19 odis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> deus aliquem <hi rend="italic">F</hi> 20 sguerius <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 21 at] ad <hi rend="italic">R</hi> aut <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 22 locuntur <hi rend="italic">Hji&lt;p</hi> perdet <hi rend="italic">MBEtpn</hi> <lb/>
            25 atnlti. <hi rend="italic">E</hi> stnlti PY2 </note> <lb/>
             
<pb n="426"/>
            dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur <lb/>
            — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam <lb/>
            occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, <lb/>
            quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non <lb/>
            peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum<lb n="5"/>
            spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua <lb/>
            cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum <lb/>
            tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit <lb/>
            tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse <lb/>
            amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita<lb n="10"/>
            suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut <lb/>
            se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae <lb/>
            regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro <lb/>
            alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane <lb/>
            uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus<lb n="15"/>
            amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus <lb/>
            ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum <lb/>
            meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi <lb/>
            uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut <lb/>
            animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam<lb n="20"/>
            est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae <lb/>
            hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, <lb/>
            uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna <lb/>
            amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum <lb/>
            est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si<lb n="25"/>
            nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. <lb/>
            39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 precipit <hi rend="italic">S</hi> precepit <hi rend="italic">EP ista SF, (in tex.) E</hi> ipse r 3 autem] <lb/>
            enim <hi rend="italic">E om. FLfibd</hi> 4 occidet <hi rend="italic">BMf1</hi> 6 spiritaaliter SP 7 coiusque <lb/>
            dilectione <hi rend="italic">MRfab,</hi> (8. <hi rend="italic">I.) E</hi> cniuaquae dilectione (ne s. <hi rend="italic">I.)</hi> tp diligens <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            inquid <hi rend="italic">Rl</hi> inquis &lt;p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si <hi rend="italic">om. RM-s</hi> <lb/>
            illius in 8. <hi rend="italic">l</hi>. f3 ipsius <hi rend="italic">E</hi> 11 aut suam <hi rend="italic">M</hi> perdet f3 iam non <lb/>
            est f 13 igitur minus 7 14 temporalis <hi rend="italic">It</hi> 15 aeternam 81 <lb/>
            19 maiorem hac F 20 ponat quis <hi rend="italic">22{3,</hi> (quis g. <hi rend="italic">I. m. 2) E</hi> 22 precipit <lb/>
            <hi rend="italic">SF</hi> 25 sthomacantur <hi rend="italic">S</hi> stomacantur <hi rend="italic">E</hi> 26 in carne senescat <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari <lb/>
            possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? <lb/>
            nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat <lb/>
            homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, <lb/>
            nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, <lb n="5"/>
            sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium <lb/>
            est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter <lb/>
            uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum <lb/>
            daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? <lb/>
            proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum <lb n="10"/>
            iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis <lb/>
            asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius <lb/>
            salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro <lb/>
            alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis <lb/>
            animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut <lb n="15"/>
            praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti <lb/>
            temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus <lb/>
            numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse <lb/>
            aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali <lb/>
            maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, <lb n="20"/>
            quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, <lb/>
            qui aliquando putant oportere mentiri? 
</p></div></div></body></text></TEI>