Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio Petri est imitanda. Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut 11 Pb. 5, 6. 7 3 recipitur ex recolitur E imitendum M non om . f γ 4 proficere coeperintj profecerint SFL ceperint. Pт 5 de noui] donauit MR 7 est om. SF aestimanda S estimanda FL 8 illis er. E 10 IUtera-ram S 11 quo S 12 domine om. F omnes om. Ep, in mg. add. M iniquitatem om. M perdee (des m. 2 8. I.) S 13 locuntur 9 16 tamquam] #»«quam E quam βγφ b 18 est positum β perdes 8. I. E hodisti 1i 19 odis β deus aliquem F 20 sguerius S 21 at] ad R aut β 22 locuntur Hji