<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus<lb n="10"/>
            domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac <lb/>
            dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem <lb/>
            prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non <lb/>
            solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta <lb/>
            est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam<lb n="15"/>
            Paulus \'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam <lb/>
            ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate <lb/>
            sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem <lb/>
            nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad <lb/>
            consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit.<lb n="20"/>
            unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus <lb/>
            est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis <lb/>
            uocatus est? non circumcidatur. circumcisio <lb/>
            nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio <lb/>
            mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione<lb n="25"/>
            uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest <lb/>
            adduci praeputium quod praecisum est? sed \'non

<note type="footnote">3 cf. Ez. 16, 52 13 cf. Gal. 2, 12. 13 15 cf. Epist. 75 Aug. <lb/>
            n. 9-11 21 I Cor. 7, 18-20 </note>

<note type="footnote"> 1 ponitur <hi rend="italic">F</hi> 4 dicitur sodoma <hi rend="italic">F</hi> in] ex <hi rend="italic">El</hi> 7 proficiendum <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            proficientes <hi rend="italic">SF</hi> proficientis <hi rend="italic">Let]</hi> met <hi rend="italic">S</hi> aut <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 12 nil g potest <lb/>
            proferri y 13 enim] nanque <hi rend="italic">in ras. E</hi> namque <hi rend="italic">bd</hi> 14 reprehensa <lb/>
            est atque correcta <hi rend="italic">SEFfi</hi> 17 iudaico <hi rend="italic">SEFLfaybd</hi> 18 sententiae] <lb/>
            scientiae <hi rend="italic">F</hi> 19 iudeis <hi rend="italic">R</hi> adstringendos <hi rend="italic">R</hi> 22 addnrat P preputium <lb/>
            <hi rend="italic">S om. M1, quod uocab. inclusi</hi> 25 quo <hi rend="italic">M</hi> 27 precisum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            precissum 3 </note> <lb/>
            
<pb n="423"/>
            adducat\' dixit \'non ita uiuat\', quasi praeputium adduxerit, <lb/>
            id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen <lb/>
            carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi <lb/>
            dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et <lb/>
            hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in <lb n="5"/>
            praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut <lb/>
            neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque <lb/>
            manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque <lb/>
            enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a <lb/>
            iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando <lb n="10"/>
            quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis <lb/>
            perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non <lb/>
            uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium <lb/>
            ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se <lb/>
            detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam <lb n="15"/>
            signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, <lb/>
            si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum <lb/>
            fuit. ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, <lb/>
            tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis <lb/>
            suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in <lb n="20"/>
            disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris <lb/>
            essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut <lb/>
            hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea <lb/>
            suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, <lb/>
            sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, <lb n="25"/>
            quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura <lb/>
            propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum

<note type="footnote">4 Rom. 2, 25 18 cf. Act. 16, 1. 3 27 cf. Gal. 2, 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 1 dixit id est F 2 partem <hi rend="italic">om. F</hi> 4 facta est sed extiterit <hi rend="italic">(eistiterit R)<lb/>
             MBv</hi> 5 in <hi rend="italic">om. M</hi> 6 preputio <hi rend="italic">S</hi> iudaeos <hi rend="italic">om. Fl</hi> 7 neuter <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            altera SF <hi rend="italic">cogeretur SFE 8 necessitate. M necessitate Rrp</hi> 9 enim om. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            10 iudaicis <hi rend="italic">Sy2EFL$fbd</hi> 11 coneilium-indaei ad <hi rend="italic">om. SFLE1</hi> 13 quisque <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 14 hostenderet <hi rend="italic">E</hi> 18 preputio <hi rend="italic">MS</hi> 19 iudea <hi rend="italic">M</hi> et (s. <lb/>
            et <hi rend="italic">add</hi>. ut) ostenderet y 20 lucrifatiendos <hi rend="italic">R</hi> 22 abhominaretur Fpy? . <lb/>
            28 demonntraregt <hi rend="italic">Mf</hi> demonstraret Fpq\'b 24 et] aut F 27 appropheticis <lb/>
            Y titum non est compulsus <hi rend="italic">F</hi> circumcidere <hi rend="italic">SF (in mg</hi>. a* ii 6 <lb/>
            cõpulsus circumcidi) <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="424"/>
            circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi <lb/>
            fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo <lb/>
            disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem <lb/>
            salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi <lb/>
            obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum<lb n="5"/>
            prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus <lb/>
            eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, <lb/>
            unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, <lb/>
            si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. <lb/>
            ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit,<lb n="10"/>
            hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana <lb/>
            nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam <lb/>
            in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod <lb/>
            uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis <lb/>
            iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic<lb n="15"/>
            eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri <lb/>
            ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo <lb/>
            Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere <lb/>
            etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram <lb/>
            omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare<lb n="20"/>
            cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui <lb/>
            cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat <lb/>
            eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more <lb/>
            patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente <lb/>
            remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus<lb n="25"/>
            necessariae nec iam cuiquam hominum salutares.

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 2 14 Gal. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] dum SFS urgaerent y nisi] ne <hi rend="italic">F</hi> nisi (at ne) <hi rend="italic">L</hi> 2 habere <lb/>
            Ss quid <hi rend="italic">F</hi> 4 circunciaione <hi rend="italic">F</hi> circflcisionS <hi rend="italic">M</hi> huiusmodi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            6 contenderent-prodesset <hi rend="italic">om. MR</hi> 9 nihil uobis <hi rend="italic">bd</hi> 10 ««seruaait <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            seruauit P 12 nulla simulatione [3 13 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfaabd</hi> 14 dicentes<lb/>
             \'P 15 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfay*bd</hi> 16 ea <hi rend="italic">S$illa S$17</hi> libertate <lb/>
            (p1 19 de pauli auctoritate <hi rend="italic">.RPyoad</hi> pauli de auctoritate <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">MBEfaybd</hi> 20 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfabd</hi> 23 eas <hi rend="italic">pr. om.$24</hi> sfcatis 9<lb/>
             in om. F 25 esse R perniciose <hi rend="italic">M</hi> perniosae JB1 </note> 
<pb n="425"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>