<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla <lb/>
            prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, <lb/>
            figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid <lb/>
            autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis <lb n="10"/>
            enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne <lb/>
            autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod <lb/>
            significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum <lb/>
            est illos homines, qui propheticis temporibus digni <lb/>
            auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt <lb n="15"/>
            de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice <lb/>
            eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico <lb/>
            spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus <lb/>
            autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu <lb/>
            significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, <lb n="20"/>
            etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum <lb/>
            est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas <lb/>
            a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi <lb/>
            causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 sit] ait sit <hi rend="italic">(m. al. add.) S</hi> in ore uestro sit <hi rend="italic">F</hi> inquid Cy <lb/>
            autem El inquit <hi rend="italic">E1 om. SF</hi> in ore uestro] sermo uester i in ore <lb/>
            ŞŲQ uestro p 2 <hi rend="italic">alt</hi>. est <hi rend="italic">om. R</hi> 3 et <hi rend="italic">om. E*</hi> exsuendum <hi rend="italic">M</hi> 4 peccata-ait <lb/>
            <hi rend="italic">suppleta in ima pag</hi>. &lt;p 7 qui <hi rend="italic">F</hi> 8 quicquid Ms.,cp <lb/>
            9 quicquid <hi rend="italic">Sift(</hi> 10 omnes <hi rend="italic">M</hi> 13 unde et <hi rend="italic">F</hi> 15 commorantur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 prophetisse y <hi rend="italic">egisae E1^ gessisse-propbetice om. i1</hi> prophetisse <lb/>
            fi 17 nt epdem (a. Q <hi rend="italic">acr</hi>. a) danda iudicarentur memoria litterisque <lb/>
            mandanda iudicarentur ? 18 memoriae-spiritu in <hi rend="italic">mg. m. 1<lb/>
             add. ji</hi> 20 pharahoni (h <hi rend="italic">alt. m. 1 8. I.) S</hi> 22 est <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 24 mentitor <lb/>
            <hi rend="italic">Mo</hi> proficit <hi rend="italic">MEF(*$prof»cit (una litt. euan.) R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris <lb/>
            conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus <lb/>
            est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis <lb/>
            ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum <lb/>
            populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia,<lb n="5"/>
            quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur <lb/>
            uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et <lb/>
            spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint <lb/>
            omnino mendacia. 
</p></div></div></body></text></TEI>