Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 1 sit] ait sit (m. al. add.) S in ore uestro sit F inquid Cy autem El inquit E1 om. SF in ore uestro] sermo uester i in ore ŞŲQ uestro p 2 alt . est om. R 3 et om. E* exsuendum M 4 peccata-ait suppleta in ima pag .