<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo <lb/>
            fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in <lb/>
            ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne <lb/>
            dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis<lb n="20"/>
            enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed <lb/>
            ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium <lb/>
            esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: <lb/>
            os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur <lb/>
            exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio<lb n="25"/>
            loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium.

<note type="footnote"> 1 cf. Ex. 1, 19..20 19 Ex. 20, 16 24 Sap. I, 11 26 Ps. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 egyptias 7 egiptias 9 2 haebrei <hi rend="italic">MS</hi> hebrei py 3 approbante? 7 <lb/>
            6 reprahensione <hi rend="italic">M</hi> 7 laude dignam <hi rend="italic">E</hi> addunt-non] annunciantes <lb/>
            ut non <hi rend="italic">SF</hi> annuntiant ut non <hi rend="italic">L</hi> 8 set M 10 es] est <hi rend="italic">MC</hi> 12 te <lb/>
            non respondente possit <hi rend="italic">ECbd</hi> aut <hi rend="italic">exp. E om. y</hi> 14 ualetudini <hi rend="italic">MRbd</hi> <lb/>
            15 urguere <hi rend="italic">SC</hi> 16 mentiantur <hi rend="italic">F</hi> 17 illis <hi rend="italic">R</hi> numquam on. ? <lb/>
            sic mentiendum <hi rend="italic">Me.,</hi> 19 decalago o1 non <hi rend="italic">SEF</hi> 21 annuotiat <lb/>
            <hi rend="italic">(prim</hi>. n 8. <hi rend="italic">l.) 8</hi> 22 contendat] concedat <hi rend="italic">SF</hi> omnS B 24 occidet <lb/>
            RIC\'f 26 locuntur <hi rend="italic">MREfotp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="421"/>
            unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: <lb/>
            est est, non non; quod autem amplius est, a malo <lb/>
            est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem <lb/>
            praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter <lb/>
            ait in primis ponens: quapropter deponentes <lb n="5"/>
            mendacium loquimini ueritatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>