<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo <lb/>
            fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in <lb/>
            ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne <lb/>
            dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis<lb n="20"/>
            enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed <lb/>
            ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium <lb/>
            esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: <lb/>
            os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur <lb/>
            exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio<lb n="25"/>
            loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium.

<note type="footnote"> 1 cf. Ex. 1, 19..20 19 Ex. 20, 16 24 Sap. I, 11 26 Ps. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 egyptias 7 egiptias 9 2 haebrei <hi rend="italic">MS</hi> hebrei py 3 approbante? 7 <lb/>
            6 reprahensione <hi rend="italic">M</hi> 7 laude dignam <hi rend="italic">E</hi> addunt-non] annunciantes <lb/>
            ut non <hi rend="italic">SF</hi> annuntiant ut non <hi rend="italic">L</hi> 8 set M 10 es] est <hi rend="italic">MC</hi> 12 te <lb/>
            non respondente possit <hi rend="italic">ECbd</hi> aut <hi rend="italic">exp. E om. y</hi> 14 ualetudini <hi rend="italic">MRbd</hi> <lb/>
            15 urguere <hi rend="italic">SC</hi> 16 mentiantur <hi rend="italic">F</hi> 17 illis <hi rend="italic">R</hi> numquam on. ? <lb/>
            sic mentiendum <hi rend="italic">Me.,</hi> 19 decalago o1 non <hi rend="italic">SEF</hi> 21 annuotiat <lb/>
            <hi rend="italic">(prim</hi>. n 8. <hi rend="italic">l.) 8</hi> 22 contendat] concedat <hi rend="italic">SF</hi> omnS B 24 occidet <lb/>
            RIC\'f 26 locuntur <hi rend="italic">MREfotp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="421"/>
            unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: <lb/>
            est est, non non; quod autem amplius est, a malo <lb/>
            est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem <lb/>
            praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter <lb/>
            ait in primis ponens: quapropter deponentes <lb n="5"/>
            mendacium loquimini ueritatem. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla <lb/>
            prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, <lb/>
            figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid <lb/>
            autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis <lb n="10"/>
            enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne <lb/>
            autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod <lb/>
            significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum <lb/>
            est illos homines, qui propheticis temporibus digni <lb/>
            auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt <lb n="15"/>
            de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice <lb/>
            eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico <lb/>
            spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus <lb/>
            autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu <lb/>
            significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, <lb n="20"/>
            etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum <lb/>
            est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas <lb/>
            a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi <lb/>
            causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 sit] ait sit <hi rend="italic">(m. al. add.) S</hi> in ore uestro sit <hi rend="italic">F</hi> inquid Cy <lb/>
            autem El inquit <hi rend="italic">E1 om. SF</hi> in ore uestro] sermo uester i in ore <lb/>
            ŞŲQ uestro p 2 <hi rend="italic">alt</hi>. est <hi rend="italic">om. R</hi> 3 et <hi rend="italic">om. E*</hi> exsuendum <hi rend="italic">M</hi> 4 peccata-ait <lb/>
            <hi rend="italic">suppleta in ima pag</hi>. &lt;p 7 qui <hi rend="italic">F</hi> 8 quicquid Ms.,cp <lb/>
            9 quicquid <hi rend="italic">Sift(</hi> 10 omnes <hi rend="italic">M</hi> 13 unde et <hi rend="italic">F</hi> 15 commorantur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 prophetisse y <hi rend="italic">egisae E1^ gessisse-propbetice om. i1</hi> prophetisse <lb/>
            fi 17 nt epdem (a. Q <hi rend="italic">acr</hi>. a) danda iudicarentur memoria litterisque <lb/>
            mandanda iudicarentur ? 18 memoriae-spiritu in <hi rend="italic">mg. m. 1<lb/>
             add. ji</hi> 20 pharahoni (h <hi rend="italic">alt. m. 1 8. I.) S</hi> 22 est <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 24 mentitor <lb/>
            <hi rend="italic">Mo</hi> proficit <hi rend="italic">MEF(*$prof»cit (una litt. euan.) R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="422"/>
            per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris <lb/>
            conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus <lb/>
            est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis <lb/>
            ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum <lb/>
            populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia,<lb n="5"/>
            quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur <lb/>
            uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et <lb/>
            spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint <lb/>
            omnino mendacia. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus<lb n="10"/>
            domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac <lb/>
            dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem <lb/>
            prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non <lb/>
            solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta <lb/>
            est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam<lb n="15"/>
            Paulus \'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam <lb/>
            ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate <lb/>
            sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem <lb/>
            nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad <lb/>
            consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit.<lb n="20"/>
            unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus <lb/>
            est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis <lb/>
            uocatus est? non circumcidatur. circumcisio <lb/>
            nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio <lb/>
            mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione<lb n="25"/>
            uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest <lb/>
            adduci praeputium quod praecisum est? sed \'non

<note type="footnote">3 cf. Ez. 16, 52 13 cf. Gal. 2, 12. 13 15 cf. Epist. 75 Aug. <lb/>
            n. 9-11 21 I Cor. 7, 18-20 </note>

<note type="footnote"> 1 ponitur <hi rend="italic">F</hi> 4 dicitur sodoma <hi rend="italic">F</hi> in] ex <hi rend="italic">El</hi> 7 proficiendum <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            proficientes <hi rend="italic">SF</hi> proficientis <hi rend="italic">Let]</hi> met <hi rend="italic">S</hi> aut <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 12 nil g potest <lb/>
            proferri y 13 enim] nanque <hi rend="italic">in ras. E</hi> namque <hi rend="italic">bd</hi> 14 reprehensa <lb/>
            est atque correcta <hi rend="italic">SEFfi</hi> 17 iudaico <hi rend="italic">SEFLfaybd</hi> 18 sententiae] <lb/>
            scientiae <hi rend="italic">F</hi> 19 iudeis <hi rend="italic">R</hi> adstringendos <hi rend="italic">R</hi> 22 addnrat P preputium <lb/>
            <hi rend="italic">S om. M1, quod uocab. inclusi</hi> 25 quo <hi rend="italic">M</hi> 27 precisum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            precissum 3 </note> <lb/>
            
<pb n="423"/>
            adducat\' dixit \'non ita uiuat\', quasi praeputium adduxerit, <lb/>
            id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen <lb/>
            carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi <lb/>
            dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et <lb/>
            hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in <lb n="5"/>
            praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut <lb/>
            neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque <lb/>
            manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque <lb/>
            enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a <lb/>
            iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando <lb n="10"/>
            quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis <lb/>
            perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non <lb/>
            uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium <lb/>
            ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se <lb/>
            detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam <lb n="15"/>
            signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, <lb/>
            si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum <lb/>
            fuit. ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, <lb/>
            tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis <lb/>
            suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in <lb n="20"/>
            disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris <lb/>
            essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut <lb/>
            hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea <lb/>
            suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, <lb/>
            sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, <lb n="25"/>
            quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura <lb/>
            propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum

<note type="footnote">4 Rom. 2, 25 18 cf. Act. 16, 1. 3 27 cf. Gal. 2, 3. 4 </note>

<note type="footnote"> 1 dixit id est F 2 partem <hi rend="italic">om. F</hi> 4 facta est sed extiterit <hi rend="italic">(eistiterit R)<lb/>
             MBv</hi> 5 in <hi rend="italic">om. M</hi> 6 preputio <hi rend="italic">S</hi> iudaeos <hi rend="italic">om. Fl</hi> 7 neuter <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            altera SF <hi rend="italic">cogeretur SFE 8 necessitate. M necessitate Rrp</hi> 9 enim om. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            10 iudaicis <hi rend="italic">Sy2EFL$fbd</hi> 11 coneilium-indaei ad <hi rend="italic">om. SFLE1</hi> 13 quisque <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 14 hostenderet <hi rend="italic">E</hi> 18 preputio <hi rend="italic">MS</hi> 19 iudea <hi rend="italic">M</hi> et (s. <lb/>
            et <hi rend="italic">add</hi>. ut) ostenderet y 20 lucrifatiendos <hi rend="italic">R</hi> 22 abhominaretur Fpy? . <lb/>
            28 demonntraregt <hi rend="italic">Mf</hi> demonstraret Fpq\'b 24 et] aut F 27 appropheticis <lb/>
            Y titum non est compulsus <hi rend="italic">F</hi> circumcidere <hi rend="italic">SF (in mg</hi>. a* ii 6 <lb/>
            cõpulsus circumcidi) <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="424"/>
            circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi <lb/>
            fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo <lb/>
            disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem <lb/>
            salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi <lb/>
            obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum<lb n="5"/>
            prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus <lb/>
            eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, <lb/>
            unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, <lb/>
            si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. <lb/>
            ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit,<lb n="10"/>
            hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana <lb/>
            nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam <lb/>
            in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod <lb/>
            uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis <lb/>
            iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic<lb n="15"/>
            eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri <lb/>
            ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo <lb/>
            Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere <lb/>
            etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram <lb/>
            omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare<lb n="20"/>
            cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui <lb/>
            cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat <lb/>
            eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more <lb/>
            patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente <lb/>
            remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus<lb n="25"/>
            necessariae nec iam cuiquam hominum salutares.

<note type="footnote"> 8 Gal. 5, 2 14 Gal. 2, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] dum SFS urgaerent y nisi] ne <hi rend="italic">F</hi> nisi (at ne) <hi rend="italic">L</hi> 2 habere <lb/>
            Ss quid <hi rend="italic">F</hi> 4 circunciaione <hi rend="italic">F</hi> circflcisionS <hi rend="italic">M</hi> huiusmodi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            6 contenderent-prodesset <hi rend="italic">om. MR</hi> 9 nihil uobis <hi rend="italic">bd</hi> 10 ««seruaait <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            seruauit P 12 nulla simulatione [3 13 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfaabd</hi> 14 dicentes<lb/>
             \'P 15 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfay*bd</hi> 16 ea <hi rend="italic">S$illa S$17</hi> libertate <lb/>
            (p1 19 de pauli auctoritate <hi rend="italic">.RPyoad</hi> pauli de auctoritate <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">MBEfaybd</hi> 20 iudaizare <hi rend="italic">SEFLfabd</hi> 23 eas <hi rend="italic">pr. om.$24</hi> sfcatis 9<lb/>
             in om. F 25 esse R perniciose <hi rend="italic">M</hi> perniosae JB1 </note> 
<pb n="425"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri <lb/>
            potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum <lb/>
            dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, <lb/>
            quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione <lb/>
            laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio <lb n="5"/>
            potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio <lb/>
            Petri est imitanda. 
</p><p><milestone n="6" unit="altchapter"/>Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, <lb/>
            multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim <lb/>
            docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum <lb n="10"/>
            sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. <lb/>
            domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes <lb/>
            omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet <lb/>
            scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam <lb/>
            latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio <lb n="15"/>
            tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid <lb/>
            interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto <lb/>
            grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim <lb/>
            odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem <lb/>
            uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. <lb n="20"/>
            odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui <lb/>
            loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, <lb/>
            qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: <lb/>
            quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte <lb/>
            liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui <lb n="25"/>
            peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut

<note type="footnote"> 11 Pb. 5, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 3 recipitur <hi rend="italic">ex</hi> recolitur <hi rend="italic">E</hi> imitendum <hi rend="italic">M</hi> non <hi rend="italic">om</hi>. f <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>4 proficere <lb/>
            coeperintj profecerint <hi rend="italic">SFL</hi> ceperint. Pт 5 de noui] donauit <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            7 est <hi rend="italic">om. SF</hi> aestimanda S estimanda <hi rend="italic">FL</hi> 8 illis <hi rend="italic">er. E</hi> 10 IUtera-ram <lb/>
            S 11 quo <hi rend="italic">S</hi> 12 domine <hi rend="italic">om. F</hi> omnes <hi rend="italic">om. Ep, in mg. <lb/>
            add. M</hi> iniquitatem <hi rend="italic">om. M</hi> perdee (des m. <hi rend="italic">2 8. I.) S</hi> 13 locuntur <lb/>
            9 16 tamquam] #»«quam <hi rend="italic">E</hi> quam <foreign xml:lang="grc">βγφ</foreign>b 18 est positum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            perdes <hi rend="italic">8. I. E</hi> hodisti 1i 19 odis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> deus aliquem <hi rend="italic">F</hi> 20 sguerius <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 21 at] ad <hi rend="italic">R</hi> aut <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 22 locuntur <hi rend="italic">Hji&lt;p</hi> perdet <hi rend="italic">MBEtpn</hi> <lb/>
            25 atnlti. <hi rend="italic">E</hi> stnlti PY2 </note> <lb/>
             
<pb n="426"/>
            dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur <lb/>
            — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam <lb/>
            occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, <lb/>
            quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non <lb/>
            peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum<lb n="5"/>
            spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua <lb/>
            cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum <lb/>
            tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit <lb/>
            tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse <lb/>
            amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita<lb n="10"/>
            suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut <lb/>
            se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae <lb/>
            regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro <lb/>
            alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane <lb/>
            uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus<lb n="15"/>
            amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus <lb/>
            ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum <lb/>
            meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi <lb/>
            uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut <lb/>
            animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam<lb n="20"/>
            est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae <lb/>
            hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, <lb/>
            uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna <lb/>
            amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum <lb/>
            est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si<lb n="25"/>
            nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. <lb/>
            39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 precipit <hi rend="italic">S</hi> precepit <hi rend="italic">EP ista SF, (in tex.) E</hi> ipse r 3 autem] <lb/>
            enim <hi rend="italic">E om. FLfibd</hi> 4 occidet <hi rend="italic">BMf1</hi> 6 spiritaaliter SP 7 coiusque <lb/>
            dilectione <hi rend="italic">MRfab,</hi> (8. <hi rend="italic">I.) E</hi> cniuaquae dilectione (ne s. <hi rend="italic">I.)</hi> tp diligens <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            inquid <hi rend="italic">Rl</hi> inquis &lt;p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si <hi rend="italic">om. RM-s</hi> <lb/>
            illius in 8. <hi rend="italic">l</hi>. f3 ipsius <hi rend="italic">E</hi> 11 aut suam <hi rend="italic">M</hi> perdet f3 iam non <lb/>
            est f 13 igitur minus 7 14 temporalis <hi rend="italic">It</hi> 15 aeternam 81 <lb/>
            19 maiorem hac F 20 ponat quis <hi rend="italic">22{3,</hi> (quis g. <hi rend="italic">I. m. 2) E</hi> 22 precipit <lb/>
            <hi rend="italic">SF</hi> 25 sthomacantur <hi rend="italic">S</hi> stomacantur <hi rend="italic">E</hi> 26 in carne senescat <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari <lb/>
            possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? <lb/>
            nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat <lb/>
            homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, <lb/>
            nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, <lb n="5"/>
            sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium <lb/>
            est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter <lb/>
            uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum <lb/>
            daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? <lb/>
            proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum <lb n="10"/>
            iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis <lb/>
            asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius <lb/>
            salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro <lb/>
            alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis <lb/>
            animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut <lb n="15"/>
            praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti <lb/>
            temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus <lb/>
            numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse <lb/>
            aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali <lb/>
            maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, <lb n="20"/>
            quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, <lb/>
            qui aliquando putant oportere mentiri? 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Pudicitia quippe corporis quia multum honorabili <lb/>
            persona uidetur occurrere et pro se flagitare mendacium, ut, si <lb/>
            stuprator inruat, qui possit mendacio deuitari, sine dubitatione <lb n="25"/>
            mentiendum sit, facile responderi potest nullam esse pudicitiam <lb/>
            corporis, nisi ab integritate animi pendeat: qua disrupta <lb/>
            cadat necesse est, etiamsi intacta uideatur, et ideo non in

<note type="footnote"> 2 posset Ffy mecbandum <hi rend="italic">MR$moecandum E</hi> 6 nefarium <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            necessarium <hi rend="italic">E</hi> 7 quisquae i\' corumpat &lt;p 8 pr?pt?r?&amp; (8. I- m. 2 <lb/>
            ideo) <hi rend="italic">E</hi> ideo <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 9 dampnaretur r 11 memoratis <hi rend="italic">Ml</hi> 12 utrum-14 <lb/>
            debeat <hi rend="italic">omnia in mg. m. 2 F</hi> 13 ac-debeat <hi rend="italic">om. MJR</hi> 15 et se <lb/>
            <hi rend="italic">om. SFEt</hi> 17 quo] quod <hi rend="italic">,¥Rp(</hi> 18 nonquam i esse <hi rend="italic">om. SFE1</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">fin. om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 21 quod <hi rend="italic">S</hi> 23 pudicitie pudicitiae <hi rend="italic">Eibd</hi> honorabilis <lb/>
            <hi rend="italic">fYrbà</hi> 25 aine-sit <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">(del</hi>. m. 2) <hi rend="italic">El</hi> 26 pudicitiam esse <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            27 dirupta 22.F?7 di.rupta <hi rend="italic">E</hi> 28 in <hi rend="italic">om. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="428"/>
            rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae inuitis possit <lb/>
            auferri. nullo modo igitur se animus mendacio corrumpit pro <lb/>
            corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo <lb/>
            incorruptio non recedat. quod enim uiolenter non praecedente <lb/>
            libidine patitur corpus, uexatio potius quam corruptio nominanda<lb n="5"/>
            est. aut si omnis uexatio corruptio est, non omnis <lb/>
            corruptio turpis est, sed quam libido procurauerit aut cui libido <lb/>
            consenserit. quanto autem praestantior est animus corpore. <lb/>
            tanto sceleratius corrumpitur. ibi ergo seruari potest pudicitia. <lb/>
            ubi nulla nisi uoluntaria potest esse corruptio. certe enim si<lb n="10"/>
            stuprator corpus inuaserit, qui nec ui contraria possit nec <lb/>
            ullo consilio uel mendacio deuitari, necesse est fateamur <lb/>
            aliena libidine pudicitiam non posse uiolari. quapropter quoniam <lb/>
            nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati <lb/>
            corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum<lb n="15"/>
            seruari potest. quis autem dixerit integrum animum esse <lb/>
            mentientis? etenim libido quoque ipsa recte definitur adpetitus <lb/>
            animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. <lb/>
            nemo itaque potest conuincere aliquando esse mentiendum, <lb/>
            nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri<lb n="20"/>
            posse mendacio. sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, <lb/>
            quanto a ueritate discedit, absurdissimum est dicere <lb/>
            discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem peruenire. aut <lb/>
            si est aliquod bonum aeternum, quod non conplectatur ueritas, <lb/>
            non erit uerum, et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. ut<lb n="25"/>
            autem animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo

<note type="footnote"> , 2 igitnr] ergo <hi rend="italic">F</hi> animus se <hi rend="italic">Ebd</hi> corrumpat F1? 3 scitsit <lb/>
            <hi rend="italic">MR$5</hi> uex?atio <hi rend="italic">R</hi> est nominanda <hi rend="italic">R</hi> 9 p$cieuci$pudicitia <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            10 nolomptaria <hi rend="italic">R</hi> 11 contraria] contrairi (iri in <hi rend="italic">rtts.) E,</hi> (iri <hi rend="italic">s. 1</hi>. m. 2) T <lb/>
            posit <hi rend="italic">R</hi> 12 euitari <hi rend="italic">F</hi> fateatur 7 13 pudicitia <hi rend="italic">S</hi> 14 integritate <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 diffinitur Jfp-f difinitur <hi rend="italic">R</hi> apetitus <hi rend="italic">M</hi> etpetitus <hi rend="italic">R</hi> 18 quolibet <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            20 optineri <hi rend="italic">R$21</hi> aeternitati <hi rend="italic">M</hi> 22 quando <hi rend="italic">R</hi> disceditj discendat <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> disc.dat <hi rend="italic">(s. ras</hi>. or) <hi rend="italic">E</hi> discordat <hi rend="italic">(in ras.)</hi> 7, p6 <hi rend="italic">post</hi> discordat <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur:</hi> qui (quia P) autem (om. P) mentitur a ueritate discedit (tw <lb/>
            <hi rend="italic">mg.) E"</hi> P 23 discendo <hi rend="italic">RM</hi> posse <hi rend="italic">s. I. m. 2 E, om. SF</hi> boni <lb/>
            <hi rend="italic">om. MRryrl</hi> 26 autem <hi rend="italic">om. F</hi> etiam ueritas <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam <lb/>
            magis quam se ipsum adpetat animus. ita quippe erit integrior <lb/>
            et castior, cum eius potius inmutabilitate quam sua mutabilitate <lb/>
            perfruetur. si autem Loth, cum ita iustus esset, ut <lb/>
            angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias <lb n="5"/>
            Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam <lb/>
            uirorum corrumperentur, quanto diligentius atque constantius <lb/>
            animi castitas in ueritate seruanda est, cum uerius ipse corpori <lb/>
            suo quam corpus uirile femineo corpori praeferatur I
</p></div></div></body></text></TEI>