<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior <lb/>
            magisque necessaria quaestio est. utrum ergo mentiatur quisquis <lb/>
            fallendi non habet uoluntatem uel etiam id agit, ne <lb/>
            fallatur, cui aliquid enuntiat, quamuis enuntiationem ipsam <lb/>
            falsam habere uoluerit, quia ideo uoluit, ut uerum persuaderet; <lb n="15"/>
            et utrum mentiatur quisquis etiam uerum uolens enuntiat <lb/>
            causa fallendi, dubitari potest. nemo autem dubitat mentiri <lb/>
            eum, qui uolens falsum enuntiat causa fallendi. quapropter <lb/>
            enuntiationem falsam cum uoluntate ad fallendum prolatam <lb/>
            manifestum est esse mendacium. sed utrum hoc solum sit <lb n="20"/>
            mendacium, alia quaestio est. 
</p><p><milestone n="5" unit="altchapter"/>Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: <lb/>
            utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare <lb/>
            cum uoluntate fallendi. nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia <lb/>
            sententiae suae, commemorantes Sarram, cum risisset, <lb n="25"/>
            angelis negasse quod riserit; Iacob a patre interrogatum

<note type="footnote"> 25 cf. Gen. 18, 15 26 cf. Gen. 27, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 recognouimus <hi rend="italic">SFL</hi> 3 pro cognito] cognitum <hi rend="italic">SFW</hi> 4 quod <lb/>
            uel 9 5 opus non <hi rend="italic">F</hi> 6 quidem om. <hi rend="italic">WEY</hi> temeritas et error <lb/>
            <hi rend="italic">MRCEpfb</hi> 7 sed tamen <hi rend="italic">MRCFPfav</hi> diflnitionum <hi rend="italic">R</hi> diffinitionum <lb/>
            <hi rend="italic">MF$f</hi> 9 aut (s. <hi rend="italic">add</hi>. uel) <hi rend="italic">E łųţ med. (s. add</hi>. uel) <hi rend="italic">E</hi> 10 uelit <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 uoluntatem non habet <hi rend="italic">F</hi> id agit <hi rend="italic">om</hi>. y1 14 qui <hi rend="italic">S</hi> alicui <hi rend="italic">SF<lb/>
             om. L</hi> denuntiat <hi rend="italic">SFL</hi> enuntianti omnem C1 15 suaderet <hi rend="italic">MBfx(l</hi> <lb/>
            18 quiapropter <hi rend="italic">MR</hi> 19 falsam <hi rend="italic">om. SFL, s. I. E</hi> 24 adhibent] habent <lb/>
            <hi rend="italic">SFL</hi> 25 sententiae suae testimonia 7 sailram <hi rend="italic">S</hi> saram <hi rend="italic">LEFbd</hi> <lb/>
            26 negasset R </note>

<note type="footnote"> 27* </note> <lb/>
             
<pb n="420"/>
            respondisse, quod ipse esset Esau maior filius eius; Aegyptias, <lb/>
            quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, <lb/>
            etiam deo adprobante et remunerante mentitas et multa <lb/>
            eius modi exempla eligentes eorum hominum mendacia commemorant, <lb/>
            quos culpare non audeas atque ita fatearis aliquando<lb n="5"/>
            esse posse non solum reprehensione non dignum, sed <lb/>
            etiam dignum laude mendacium. addunt etiam, quo non solos <lb/>
            premant diuinis libris deditos, sed etiam omnes homines <lb/>
            sensumque communem dicentes: si quis ad te confugiat, qui <lb/>
            mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? si<lb n="10"/>
            aliquid aegrotus interroget, quod ei scire non expedit, qui <lb/>
            etiam possit te non respondente grauius adfligi, audebisne aut <lb/>
            uerum dicere in perniciem hominis aut silere potius quam <lb/>
            honesto et misericordi mendacio ualitudini eius opitulari? his <lb/>
            atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut, si consulendi<lb n="15"/>
            causa exigit, aliquando mentiamur. 
</p></div></div></body></text></TEI>