Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest uoluntas fallendi, absit omnino mendacium. Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit 1 actenus MRClv quatinus Ffa nosse uel] nos sine R 2 ut om. WEl 5 quia p şj y, seå add. post enim si enim MRC quia F 6 tamen] non W 8 hinc R 9 scit W 10 pntat W aliquid itfRfipr ? aliquit C 11 enuntiatur Ebd 12 putat W 13 ille cui loquitur om. SWLtEI, F haec uerba post fallatur praebet 14 scit] nouit MROE\'fi 15 nec W 16 dixerit W exsistit M existat C aliud 8. I . m. 2 Y e om. MCl contrario s4iad (exp. m. 2) f1 17 uerum pi. om. F 18 utique-putari om. SFL WEt itaque f1 20 ad pr . dicitur in mg. add. m. 2 utique fallere uult F 21 dicit uerum T 22 est ergo f est om. W 24 se falsum MRCff 25 se uerum E falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat — uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit, ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non 1 nuntiat RCMt si-mentiri om. S, in mg. E 6 uelud M ueluti f 7 illani] eam E cuiusj uiuus