<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius <lb/>
            a perditione longe aberit; excipiens autem excipit <lb/>
            illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, <lb/>
            dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum <lb/>
            est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est<lb n="25"/>
            ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione <lb/>
            longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes <lb/>
            omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur:

<note type="footnote"> 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) <lb/>
            27 Ps. 5, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 inspecto p 2 testis sit <hi rend="italic">Ebd</hi> 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 <lb/>
            in ipsa] ipsa <hi rend="italic">FLbd</hi> 10 etsi <hi rend="italic">F</hi> ei] et <hi rend="italic">8 om. F</hi> 11 foriaaÎI 7 <lb/>
            16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore <hi rend="italic">F</hi> contempnitur <lb/>
            r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd <lb/>
            24 aliud hic) alias <hi rend="italic">S\'FEI</hi> illud y 25 <hi rend="italic">pr</hi>. uerbum <hi rend="italic">om. M</hi> 28 locuntur <lb/>
            Hyip </note> <lb/>
             
<pb n="457"/>
            excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, <lb/>
            nisi quod apostolus dicit: opus autem suum probet <lb/>
            unusquisque, et tunc in semet ipso habebit gloriam <lb/>
            et non in altero? qui enim excipit uerbum, id est ueritatem <lb/>
            non sibi sed ut homnibus placeat, non eam custodit, cum eis <lb n="5"/>
            uidet placeri posse mendacio. qui autem excipit sibi, nihil <lb/>
            falsum de ore ipsius procedit, quia etiam cum placet hominibus <lb/>
            mendacium, non mentitur ille, qui ueritatem, non de qua <lb/>
            illis, sed de qua deo placeret, excepit sibi. itaque non est, <lb/>
            cur hic dicatur: omnes quidem perdet, qui loquuntur mendacium, <lb n="10"/>
            sed non omne mendacium, quando uniuersaliter omnia <lb/>
            mendacia circumcisa sunt in eo, quod dictum est: et nihil <lb/>
            falsi de ore ipsius procedit. sed dicit alius ita esse <lb/>
            accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus, quod ait dominus: <lb/>
            ego autem dico uobis, non iurare omnino. nam et hic <lb n="15"/>
            omnis iuratio circumcisa est, sed ab ore cordis, ut numquam <lb/>
            uoluntatis adprobatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, <lb/>
            id est a malo alterius, cui non aliter uidetur persuaderi <lb/>
            posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo <lb/>
            nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus inuoluti cor nostrum <lb n="20"/>
            non ualemus ostendere: quod utique si ualeremus, iuratione <lb/>
            opus non esset. quamquam etiam in hac tota sententia, si, <lb/>
            quod dictum est: custodiens uerbum filius a perditione <lb/>
            longe aberit, de ipsa dictum est ueritate, per quam facta <lb/>
            sunt omnia, quae incommutabilis semper manet, quoniam <lb n="25"/>
            doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, <lb/>
            potest uideri ad hoc esse dictum: et nihil falsi de ore

<note type="footnote"> 2 Gal. 6, 4 12 Prou. 29, 27 (24, 23) 15 Matth. 5, 84 23 Proa. <lb/>
            29, 27 (24, 23) 24 cf. Ioh. 14, 6; 1, 3 </note>

<note type="footnote"> _1 illa 7 quod y1 3 gloriam habet 8 gloriam habebit Fp 5 eis] <lb/>
            eiua <hi rend="italic">S</hi> 6 placere 8 7 qui « 8 de <hi rend="italic">om. MBfty, exp. in E</hi> quia <hi rend="italic">Mf</hi> <lb/>
            9 de <hi rend="italic">om. MRpfy, exp. in E</hi> quia e 10 hic cur <hi rend="italic">R</hi> perdes f <lb/>
            11 sed-mendacium <hi rend="italic">in mg. F</hi> 17 ueritatis cp sed-alterius <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> <lb/>
            18 eui] cum &lt;p 20 quo Bcp 22 opus om. <hi rend="italic">S</hi> sententia tota Mlbfy <lb/>
            si] sit J2 si quod] sicut <hi rend="italic">SF</hi> 23 excipiens {lE*bd 24 ueritatem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 ducere <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="458"/>
            ipsius procedit, ut nihil falsi, quod ad doctrinam pertinet, <lb/>
            dicat. quod mendacii genus nulla omnino conpensatione subeundum <lb/>
            penitusque ac praecipue deuitandum est. aut si quod <lb/>
            dictum est \'nihil falsi\', absurde accipitur, si non ad omne <lb/>
            mendacium referatur, quod dictum est de ore ipsius\\ secundum<lb n="5"/>
            superiorem disputationem os cordis accipiendum esse <lb/>
            contendit, qui aliquando putat esse mentiendum. 
</p></div></div></body></text></TEI>