<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis <lb/>
            positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem <lb/>
            ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, <lb/>
            apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, <lb n="25"/>
            tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem <lb/>
            homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est,

<note type="footnote">1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur <hi rend="italic">R-f</hi> 7 dicet M et omnes <hi rend="italic">R</hi> locantur <lb/>
            7 8 est-lllendacium <hi rend="italic">om. SF</hi> aliquid <hi rend="italic">MR</hi> 9 parcetur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            peccatur 7 10 confite <hi rend="italic">S</hi> detractans o 11 defendat <hi rend="italic">om</hi>. (3 penitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">S\'f</hi> ut parumj utrum <hi rend="italic">SlFEl</hi> 12 nisi qui (qui s. <hi rend="italic">1. m. 2) F</hi> <lb/>
            14 omnes <hi rend="italic">om</hi>. 7 16 ueritati emloquantur <hi rend="italic">R</hi> loquatur <hi rend="italic">S</hi> 17 aeuangelio <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 autem <hi rend="italic">om</hi>. js1 operantur iniquitatem <hi rend="italic">MRftyEtb</hi> <lb/>
            quam 7 27 etiam] et in 7 </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            quia homo non est cordis inspector. sed plane de ipso testimonio <lb/>
            non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. <lb/>
            non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed <lb/>
            apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut <lb/>
            credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut<lb n="5"/>
            qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa <lb/>
            doctoris auctoritate dubius fluctuet. cum autem ille te interrogat <lb/>
            aut uult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit, <lb/>
            quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit, <lb/>
            non testem, sed proditorem requirit. itaque si ei mentiaris, a<lb n="10"/>
            falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto <lb/>
            non eris. 
</p><p><milestone n="18" unit="altchapter"/>Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere <lb/>
            numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. <lb/>
            aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum<lb n="15"/>
            est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris <lb/>
            peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora <lb/>
            patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: <lb/>
            unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, <lb/>
            qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>