Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est, 1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur R-f 7 dicet M et omnes R locantur 7 8 est-lllendacium om. SF aliquid MR 9 parcetur β peccatur 7 10 confite S detractans o 11 defendat om . (3 penitentiam S\'f ut parumj utrum SlFEl 12 nisi qui (qui s. 1. m. 2) F 14 omnes om . 7 16 ueritati emloquantur R loquatur S 17 aeuangelio M 19 autem om . js1 operantur iniquitatem MRftyEtb quam 7 27 etiam] et in 7 quia homo non est cordis inspector. sed plane de ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet. cum autem ille te interrogat aut uult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit, quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit, non testem, sed proditorem requirit. itaque si ei mentiaris, a falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto non eris. Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur. Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur: 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) 27 Ps. 5, 7 1 inspecto p 2 testis sit Ebd 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 in ipsa] ipsa FLbd 10 etsi F ei] et 8 om. F 11 foriaaÎI 7 16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore F contempnitur r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd 24 aliud hic) alias S\'FEI illud y 25 pr . uerbum om. M 28 locuntur Hyip excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, nisi quod apostolus dicit: opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero? qui enim excipit uerbum, id est ueritatem non sibi sed ut homnibus placeat, non eam custodit, cum eis uidet placeri posse mendacio. qui autem excipit sibi, nihil falsum de ore ipsius procedit, quia etiam cum placet hominibus mendacium, non mentitur ille, qui ueritatem, non de qua illis, sed de qua deo placeret, excepit sibi. itaque non est, cur hic dicatur: omnes quidem perdet, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium, quando uniuersaliter omnia mendacia circumcisa sunt in eo, quod dictum est: et nihil falsi de ore ipsius procedit. sed dicit alius ita esse accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus, quod ait dominus: ego autem dico uobis, non iurare omnino. nam et hic omnis iuratio circumcisa est, sed ab ore cordis, ut numquam uoluntatis adprobatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, id est a malo alterius, cui non aliter uidetur persuaderi posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus inuoluti cor nostrum non ualemus ostendere: quod utique si ualeremus, iuratione opus non esset. quamquam etiam in hac tota sententia, si, quod dictum est: custodiens uerbum filius a perditione longe aberit, de ipsa dictum est ueritate, per quam facta sunt omnia, quae incommutabilis semper manet, quoniam doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, potest uideri ad hoc esse dictum: et nihil falsi de ore 2 Gal. 6, 4 12 Prou. 29, 27 (24, 23) 15 Matth. 5, 84 23 Proa. 29, 27 (24, 23) 24 cf. Ioh. 14, 6; 1, 3 _1 illa 7 quod y1 3 gloriam habet 8 gloriam habebit Fp 5 eis] eiua S 6 placere 8 7 qui « 8 de om. MBfty, exp. in E quia Mf 9 de om. MRpfy, exp. in E quia e 10 hic cur R perdes f 11 sed-mendacium in mg. F 17 ueritatis cp sed-alterius om . φ 18 eui] cum