<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod scriptum est: perdes omnes, qui loquuntur <lb/>
            mendacium, alius dicit nullum hic exceptum esse <lb/>
            mendacium, sed omne damnatum. alius dicit: ita uero, sed <lb/>
            qui loquuntur ex corde mendacium secundum superiorem <lb/>
            disputationem; nam ueritatem loquitur in corde, qui odit <lb n="5"/>
            mentiendi necessitatem, quam poenam huius uitae mortalis <lb/>
            intellegit. alius dicit: omnes quidem perdet deus, qui loquuntur <lb/>
            mendacium, sed non omne mendacium; est enim aliquod <lb/>
            mendacium, quod tunc insinuabat propheta, in quo nulli parcatur; <lb/>
            id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans <lb n="10"/>
            defendat ea potius et nolit agere paenitentiam, ut parum sit <lb/>
            quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus uideri uolens <lb/>
            medicinae confessionis non succumbat, ut et ipsa uerborum <lb/>
            distinctio non aliud intimare uideatur: odisti omnes, qui <lb/>
            operantur iniquitatem — sed non perdes, si paenitendo <lb n="15"/>
            in confessione ueritatem loquantur, ut faciendo istam ueritatem <lb/>
            ueniant ad lucem, sicut in euangelio secundum Iohannem <lb/>
            dicitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem - perdes <lb/>
            autem omnes, qui non solum operantur quod odisti, <lb/>
            sed etiam loquuntur mendacium, falsam iustitiam praetendendo <lb n="20"/>
            nec in paenitentia confitendo peccata. 
</p></div></div></body></text></TEI>