<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Nam quod alio loco scriptum est: noli uelle

<note type="footnote">17 Sap. 1, 11 20 Sap. 1, 10 27 Eccli. 7, 13 </note>

<note type="footnote">2 08 <hi rend="italic">om. SF</hi> 4 sputQ p 5 procedant <hi rend="italic">SFLbd</hi> procedaJ,).t <hi rend="italic">E</hi> 6 quoinquinattir <lb/>
            9 autem <hi rend="italic">om. MR</hi> 7 absordissimum cp 11 perpetrare <lb/>
            p 12 quempiam y fateatur p 13 ad <hi rend="italic">B</hi> 14 hos ip 15 tacitum <lb/>
            &lt;p 16 interiore <hi rend="italic">om</hi>. y 17 autem <hi rend="italic">om. F</hi> 18 occidet <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            etiam potest p potest etiam <hi rend="italic">MB-[E*</hi> 19 enim <hi rend="italic">F1</hi> dicere de illo T <lb/>
            propriae <hi rend="italic">M</hi> 20 detraitur 7 22 linguae parcite <hi rend="italic">Ebd</hi> partite 7 <lb/>
            maleuolentiam <hi rend="italic">Ebd</hi> 23 quisquam <hi rend="italic">MEFLx</hi> 24 fingit <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="453"/>
            mentiri omne mendacium, non ad hoc uolunt ualere, ut nullo <lb/>
            mendacio quisque mentiatur. itaque cum alius dixerit ex isto <lb/>
            scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium <lb/>
            esse detestandum, ut etiam, si quis mentiri uelit, etiamsi <lb/>
            non mentiatur, iam uoluntas ipsa damnanda sit, atque ad hoc <lb n="5"/>
            interpretetur, quod non dictum est: noli mentiri omne mendacium, <lb/>
            sed: noli uelle mentiri omne mendacium, ut <lb/>
            non solum mentiri, sed nec uelle mentiri quisque audeat ullo  <lb/>
             mendacio, dicit alius:
</p><p><milestone n="17" unit="altchapter"/>immo quod ait: noli uelle mentiri <lb/>
            omne mendacium, de ore cordis exterminandum atque <lb n="10"/>
            alienandum esse mendacium uoluit, ut a quibusdam mendaciis <lb/>
            ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae <lb/>
            pertinent ad doctrinam religionis, a quibusdam uero non sit <lb/>
            ore corporis abstinendum, si maioris mali euitandi causa <lb/>
            exigit, ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere <lb n="15"/>
            debeamus. ubi oportet intellegi quod dictum est: noli <lb/>
            uelle; uoluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut <lb/>
            non pertineat ad os cordis, cum maius malum cauentes mentimur <lb/>
            inuiti. est et tertius intellectus, quo sic accipias: noli <lb/>
            omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. tamquam <lb n="20"/>
            si diceret: noli uelle credere omni homini, non utique ut <lb/>
            nulli crederetur, moneret, sed ut non omnibus, aliquibus autem <lb/>
            crederetur. et id, quod sequitur: assiduitas enim eius <lb/>
            non proficiet ad bonum, ita sonat, quasi non a mendacio, <lb/>
            sed ab assiduo mendacio, id est a consuetudine atque amore <lb n="25"/>
            mentiendi prohibere uideatur. quo profecto delabatur, quisquis <lb/>
            uel omni mendacio putauerit abutendum — ita enim nec <lb/>
            illud cauebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis: quo

<note type="footnote">7 Eccli. 7, 13 23 Eccli. 7, 13 </note>

<note type="footnote">2 quisquam <hi rend="italic">bd</hi> itemque p dixeris <hi rend="italic">R</hi> 4 4ęşţįųęŲQł.ĮD:1 <hi rend="italic">(w mg</hi>. <lb/>
            detestandum) <hi rend="italic">F</hi> 6 interpretur <hi rend="italic">F</hi> 7 sed—mendacium <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> <lb/>
            Bolli p 8 non solum non r mentiri <hi rend="italic">alt. om</hi>. Y ullo mendacill <lb/>
            (tn f\'М.) 1 13 a <hi rend="italic">om. B</hi> 14 male uitandi qi 15 paenittn S <lb/>
            17 hoe Jftp1 23 adsidnitaa <hi rend="italic">M</hi> 24 proficit <hi rend="italic">MR</hi> a] e F 26 dilabitur <lb/>
            <hi rend="italic">fflE1</hi> delabitur F* delabetur <hi rend="italic">bd</hi> 27 uel <hi rend="italic">om. El</hi> 28 fit] est <hi rend="italic">SF</hi> <lb/>
            quo] qfi F* quod F2 </note> <lb/>
             
<pb n="454"/>
            sceleratius quid facile inuenias non inter omnia mendacia, sed <lb/>
            inter omnia peccata? — uel alicui mendacio, quamuis facili, <lb/>
            quamuis innoxio, nutum uoluntatis adcommodauerit, ut non <lb/>
            inuitus euadendi maioris mali causa, sed uolens libensque <lb/>
            mentiatur. ita cum tria sint, quae in hac sententia possint<lb n="5"/>
            intellegi, aut: omne mendacium non solum mentiri noli, <lb/>
            sed nec uelle mentiri, aut: noli uelle, sed uel inuitus mentire, <lb/>
            cum fugiendum est aliquid grauius, aut: noli omne, ut exceptis <lb/>
            aliquibus mendaciis cetera permittantur, unum hic pro <lb/>
            his, quibus mentiri numquam placet, duo pro illis, qui aliquando<lb n="10"/>
            putant esse mentiendum, inueniuntur. sed tamen quod <lb/>
            sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, <lb/>
            nescio utrum possit primae harum trium sententiae <lb/>
            suffragari; nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit omnino <lb/>
            numquam non solum mentiri, sed uel uelle mentiri, assiduitas<lb n="15"/>
            uero mentiendi nec proficientibus permittatur. tamquam si, <lb/>
            cum praeciperetur numquam prorsus non solum mentiendum, <lb/>
            sed nec uoluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur <lb/>
            exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate adprobata <lb/>
            mendacia, responderetur autem illa quidem esse proficientium. <lb n="20"/>
            quae habent secundum hanc uitam qualecumque officium <lb/>
            misericordiae, sed usque adeo esse omne mendacium malum <lb/>
            et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum,. <lb/>
            ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. <lb/>
            dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole<lb n="25"/>
            ad melius proficiendi mentientes adprobatae sunt, quia nonnullus <lb/>
            gradus est ad diligendam ueram ac sempiternam salutem, <lb/>
            cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamuis <lb/>
            mortali salute mentitur.

<note type="footnote"> 28 cf. supra cap. V </note>

<note type="footnote"> 1 mendacia s. <hi rend="italic">I. m. 2 S</hi> sed-omnia in <hi rend="italic">mg. m</hi>. 2 S 3 notam <lb/>
            <hi rend="italic">El</hi> notu <hi rend="italic">S</hi> accommodaueris <hi rend="italic">SFE1</hi> 4 maiores <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 mentiaris F1 <lb/>
            intellegi possint <hi rend="italic">MEbd</hi> 7 mentiri Mj 10 quibus—pro his ifł <hi rend="italic">mg</hi>. V <lb/>
            illis] his <hi rend="italic">SF</hi> 11 esse <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 15 uel] nec <hi rend="italic">F, (in ras.)</hi> If 18 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. SF</hi> 22 esse] etiam y 25 quo <hi rend="italic">MRa</hi> 28 quisque R </note> 
<pb n="455"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>