Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: os autem, quod mentitur, occidit animam, ita quaeri potest, de quo mendacio. uidetur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam detrahitur. ait enim: abstinete ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae. fit autem ista detractatio per maliuolentiam, cum quisque non solum ore ac uoce corporis profert, quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem uult credi — quod est utique ore cordis detrahere — quod dicit obscurum et occultum deo esse non posse.