<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Manifeste etiam in euangelio inuenimus os cordis, ut <lb n="20"/>
            uno loco et corporis et cordis os dominus commemorasse inueniatur, <lb/>
            ubi ait: adhuc et uos sine intellectu estis? <lb/>
            non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in <lb/>
            uentrem uadit et in secessum emittitur? quae <lb/>
            autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea <lb n="25"/>
            coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes <lb/>
            malae, homicidia, adulteria,

<note type="footnote">1 Sap. 1, 6-11 22 Matth. 15, 16-20 </note>

<note type="footnote"> 1 spiritus om. o 2 maledictum <hi rend="italic">RFfto</hi> 3 <hi rend="italic">inscrutator S</hi> 4 et <lb/>
            lingua (p <hi rend="italic">illius] eius F</hi> auditio p 6 et propter y 10 illius] <lb/>
            eius <hi rend="italic">SF$a</hi> domino] ad.,... (tn <hi rend="italic">mg</hi>. deum) <hi rend="italic">F</hi> ad dominum 9 correctionem <lb/>
            <hi rend="italic">SF</hi> 11 eius f 14 proderit <hi rend="italic">S</hi> detractione] detraditione <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> linguae parcite <hi rend="italic">SEbd</hi> ptite p lingue p 16 occidet <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 20 euuangelio n 21 uno in loco m 23 in os <hi rend="italic">om</hi>. 91 <lb/>
            24 cecessum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 25 corde] corpore If&gt; 26 quoinquinant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> queinquinant cp <lb/>
            27 mala <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote">29* </note> <lb/>
             
<pb n="452"/>
            fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt <lb/>
            quae coinquinant hominem. hic si unum os quod est <lb/>
            corporis intellexeris, quomodo intellecturus es: quae autem <lb/>
            procedunt de ore, de corde exeunt, cum et sputus et <lb/>
            uomitus de ore procedat? nisi forte tunc quisque non coinquinatur,<lb n="5"/>
            cum edit aliquid inmundum, coinquinatur autem, <lb/>
            cum id euomit. quod si absurdissimum est, restat, ut os <lb/>
            cordis intellegamus a domino expositum, cum ait: quae procedunt <lb/>
            de ore, de corde exeunt. nam et furtum, cum <lb/>
            possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis uocis atque oris<lb n="10"/>
            perpetrari, dementissimum est sic intellegere, ut tunc putemus <lb/>
            quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut indicat, <lb/>
            cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. at <lb/>
            uero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino <lb/>
            peccati tacite committi potest; non enim committitur, nisi ex<lb n="15"/>
            ore illo interiore procedat. 
</p></div></div></body></text></TEI>