<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sic ergo quod scriptum eat: os autem, quod <lb/>
            mentitur, occidit animam, de quo ore dixerit, quaeritur. <lb/>
            plerumque enim scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum <lb/>
            cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per <lb/>
            uocem, cum uerum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur. <lb n="5"/>
            cui placet mendacium, possit autem non corde mentiri, qui <lb/>
            per uocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali <lb/>
            euitandi causa malum se admittere nouerit, cui tamen utrumque <lb/>
            displiceat. et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum, <lb/>
            quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in<lb n="10"/>
            corde suo, quia semper in corde ueritas loquenda est; non <lb/>
            autem semper in ore corporis, si aliqua causa cauendi maioris <lb/>
            mali aliud, quam in animo est, uoce proferri exigat. et esse <lb/>
            quidem os cordis ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio <lb/>
            est, ibi os non absurde intellegitur. non recte diceretur: qui<lb n="15"/>
            loquitur in corde suo, nisi et os in corde recte intellegeretur. <lb/>
            quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: os autem. <lb/>
            quod mentitur, occidit animam, si circumstantia lectionis <lb/>
            consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. <lb/>
            obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os<lb n="20"/>
            cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. illud <lb/>
            autem os dicit in eo loco scriptura peruenire ad auditum <lb/>
            spiritus domini, qui repleuit orbem terrarum, ita ut etiam <lb/>
            labia et uocem et linguam commemoret in eo loco nec tamen <lb/>
            omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia dominum<lb n="25"/>
            dicit non latere quod dicitur; quod autem bono isto ad aures <lb/>
            nostras pertinente dicitur, nec homines latet. ita quippe

<note type="footnote"> 1 Sap. 1, 11 10 Ps. 14, 2 17 Sap. 1, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 sit R 2 occidet <hi rend="italic">MR</hi> 3 scripturam <hi rend="italic">R</hi> hoa <hi rend="italic">R</hi> 4 discernitar Fp <lb/>
            quicquid <hi rend="italic">SMo</hi> 5 uerum etiam <foreign xml:lang="grc">β</foreign> renuntiatur S 8 ammittere <lb/>
            <hi rend="italic">SI/lfR-:;</hi> 9 asserunt] cesserunt o 11 ueritas in corde <hi rend="italic">F</hi> 13 aliad <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> aliquid Y et esse] et esse <hi rend="italic">add. m. rec. S</hi> si <hi rend="italic">F</hi> 16 nisi-corde <lb/>
            <hi rend="italic">8. 1. m. 2 F</hi> 18 occidet <hi rend="italic">MR</hi> 19 accipiatur <hi rend="italic">SFLEbd</hi> 20 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. SF</hi> ibi M 25 sinit <hi rend="italic">SFE1</hi> de <hi rend="italic">om. My</hi> deum <hi rend="italic">RXEFfr</hi> <lb/>
            26 lateret R </note> <lb/>
             
<pb n="451"/>
            scriptum est: humanus est enim spiritus sapientiae, et <lb/>
            non liberabit maledicum a labiis eius, quoniam <lb/>
            renum illius testis est deus, et cordis illius scrutator <lb/>
            est uerus et linguae illius auditor. quoniam <lb/>
            spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc <lb n="5"/>
            quod continet omnia scientiam habet uocis. propter <lb/>
            hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed <lb/>
            nec praeteriet illum corripiens iudicium. in cogitationibus <lb/>
            enim inpii interrogatio erit; sermonum <lb/>
            autem illius auditio a domino ueniet ad correptionem <lb n="10"/>
            iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit <lb/>
            -omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur, <lb/>
            custodite ergo uos a murmuratione, quae <lb/>
            nihil prodest, et a detractione parcite linguae: <lb/>
            quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit, <lb n="15"/>
            os autem, quod mentitur, occidit animam. uidetur <lb/>
            ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse, quod <lb/>
            corde agitant atque uersant; tam uero clarum ostendere uoluit <lb/>
            hoc esse auribus dei, ut etiam tumultum eum appellauerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>