<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non <lb/>
            enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur <lb/>
            uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc <lb/>
            distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod <lb n="20"/>
            credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non <lb/>
            dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat <lb/>
            se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel <lb/>
            creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non

<note type="footnote">19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. </note>

<note type="footnote"> 1 nusquam <hi rend="italic">RMCvy</hi> errare <hi rend="italic">M</hi> existimet <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">om. MCo</hi> <lb/>
            2 erratur <hi rend="italic">om. MC</hi> 3 seuere <hi rend="italic">om. MRCy*(l</hi> repraehendunt o antem] <lb/>
            enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris <hi rend="italic">MCfE2</hi> ita] <lb/>
            ita forte <hi rend="italic">MRCE2Wf&lt;pfi</hi> 6 reprehendis <hi rend="italic">SFW</hi> reprehendas <hi rend="italic">C</hi> 7 de <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 8 cotidiane <hi rend="italic">S</hi> cotidiani <hi rend="italic">W</hi> tennis] hactenus <hi rend="italic">S*FLWf&gt;</hi> ac <lb/>
            tenus (ac s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) f, <hi rend="italic">81E</hi> aut tenuia <hi rend="italic">bd</hi> ac prope] proprie <hi rend="italic">SFLW</hi> <lb/>
            aut prope <hi rend="italic">bd</hi> 13 falsitatis <hi rend="italic">SW</hi> uerae &lt;p uere y1 nuntiantis 97 <lb/>
            annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non <hi rend="italic">om. CF, er. in L</hi> 22 du**bitet <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> si eam] sic enim <hi rend="italic">SFL</hi> firme <hi rend="italic">SFEXW</hi> opinator autem <lb/>
            <hi rend="italic">MEfiyy</hi> 23 quiquis 9 autem om. <hi rend="italic">F</hi> hoc s. <hi rend="italic">l. M</hi> 24 opinatam <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. E</hi> putatum <hi rend="italic">WSFLN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="415"/>
            mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud <lb/>
            per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. <lb/>
            nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut <lb/>
            non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi <lb/>
            uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter <lb n="5"/>
            ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel <lb/>
            quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor <lb/>
            dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, <lb/>
            quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius <lb/>
            rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo <lb n="10"/>
            fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, <lb/>
            ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere <lb/>
            mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis <lb/>
            reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non <lb/>
            ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non <lb n="15"/>
            mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro <lb/>
            uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici <lb/>
            et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor <lb/>
            duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. <lb/>
            culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi <lb n="20"/>
            cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; <lb/>
            siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum <lb/>
            enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum <lb/>
            ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi

<note type="footnote"> 1 suae <hi rend="italic">in mg. m. 2</hi> T 3 ideo] inde <hi rend="italic">W</hi> sine uitio] in nullo uitio <lb/>
            <hi rend="italic">MCfifvJE2</hi> aut] autem <hi rend="italic">F</hi> 4 credendo <hi rend="italic">MRC</hi> se <hi rend="italic">om. SEt</hi> 5 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 6 aliut <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">om. W</hi> ip uerbis <hi rend="italic">E</hi> in uerbis <hi rend="italic">W</hi> 7 etiamueram <lb/>
            esse <hi rend="italic">om. W</hi> cor-duplex <hi rend="italic">om. MRC</hi> 8 esse dicitur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            eius rei <hi rend="italic">MRy</hi> eius <hi rend="italic">del. in E om</hi>. P 9 altera-profert <hi rend="italic">om. MRFL</hi> <lb/>
            10 falsum <hi rend="italic">SFL</hi> 11 non <hi rend="italic">om. SFLW1</hi> 12 ut <hi rend="italic">alt. om. MCRf\'©</hi> uerum] <lb/>
            ut non P 15 aud <hi rend="italic">C</hi> 17 enuntia. \'PI 19 dupplei <hi rend="italic">(semper ita)</hi> T <lb/>
            non habet cum enuntiat <hi rend="italic">F</hi> 20 in enuntiando est <hi rend="italic">F</hi> est <hi rend="italic">om. SElW</hi> <lb/>
            in animo <hi rend="italic">F</hi> suo <hi rend="italic">om. F</hi> fallendi <hi rend="italic">in mg. m. 2 E</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> fallat <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur in E</hi> şit.lę 590 cum-ennntianti <hi rend="italic">om. SFLW</hi> faleumcreditur <lb/>
            <hi rend="italic">om. Efi. del</hi>. T 22 fallat <hi rend="italic">om. SFLW</hi> uel <hi rend="italic">er. in C</hi> <lb/>
            23 efitiat y fallendi <hi rend="italic">in mg. m. 2</hi> y </note> <lb/>
             
<pb n="416"/>
            hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare <lb/>
            ut enuntiat. 
</p></div></div></body></text></TEI>