<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Scriptum est etiam: ego autem dico uobis, non <lb/>
            iurare omnino. iurauit autem ipse apostolus in epistulis <lb/>
            suis et sic ostendit, quomodo accipiendum esset quod dictum <lb/>
            est: dico uobis, non iurare omnino: ne scilicet iurando<lb n="10"/>
            ad facilitatem iurandi ueniatur, ex facilitate ad consuetudinem <lb/>
            atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. et ideo non <lb/>
            inuenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non <lb/>
            habet linguam praecipitem. et hoc utique a malo, sicut dictum <lb/>
            est: quod autem amplius est, a malo est, non tamen<lb n="15"/>
            suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem facere <lb/>
            conabatur. nam quod loquens iurasset, dum non scriberet, <lb/>
            nescio utrum aliqua de illo scriptura narrauerit. et tamen <lb/>
            dominus, omnino, ait. non iurare; non enim concessit, <lb/>
            ut id liceret scribentibus. sed quia praecepti uiolati reum<lb n="20"/>
            Paulum, praesertim in epistulis conscriptis atque editis ad <lb/>
            spiritalem uitam salutemque populorum nefas est dicere, <lb/>
            intellegendum est illud, quod positum est \'omnino\', ad hoc <lb/>
            positum, ut, quantum in te est, non affectes, non ames, non <lb/>
            quasi pro bono cum aliqua delectatione adpetas iusiurandum. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>