De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius diuinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus. si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus qua exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum dei et uoluntas dei in his, quae tenendo praeceptum eius passi fuerimus, aequo animo sequenda; si autem relaxatur aliquis exitus, non est in tali causa recusandum mendacium. propterea diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam uitam moresque iustorum, ut, si forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intellegatur. exceptis itaque his factis, quae potest quisque ad allegoricam significationem referre, quamuis gesta esse nemo ambigat — sicuti sunt fere omnia in libris ueteris testamenti; quis enim ibi aliquid audeat adfirmare non pertinere ad figuratam praenuntiationem ? quippe cum apostolus etiam filios 25 cf. Gal. 4. 22. 24 2 quem M 8 perturbent] pertrahant β 5 aut] ac F 7 peragamur R 8 etiam si SF conditio