<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut <lb n="15"/>
            non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, <lb/>
            ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi <lb/>
            proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit <lb/>
            an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus <lb/>
            uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi <lb n="20"/>
            sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum <lb/>
            esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet <lb/>
            nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. <lb/>
            ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, <lb/>
            ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit <lb n="25"/>
            eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset

<note type="footnote"> 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">om. MBSEfaybd</hi> 2 scriptum <hi rend="italic">F</hi> perdes-meodacium om. f <lb/>
            locnntur <hi rend="italic">R</hi> 3 non—testimonium <hi rend="italic">in mg. F</hi> inquid <hi rend="italic">MB</hi> 4 locuntur Rpf <lb/>
            5 at-testimonium <hi rend="italic">om. SF</hi> omnes (in <hi rend="italic">mg. m</hi>. al. omne) <hi rend="italic">R</hi> 6 inquam <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 7 numquid] num Rp numqvid <hi rend="italic">E</hi> 11 eorum <hi rend="italic">SF</hi> ego <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 in Ii intellensse o est om. <hi rend="italic">est spatio vacuo rel.) S</hi> 14 implense y <lb/>
            16 scit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 19 ait <hi rend="italic">om</hi>. T eum <hi rend="italic">alt. om</hi>. a 20 nbi <hi rend="italic">M</hi> 21 sit <hi rend="italic">alt. om</hi>. r <lb/>
            qui colit (j: querit 8. <hi rend="italic">l</hi>. m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil &lt;p aliud <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> 25 intret <hi rend="italic">(s. l</hi>. I terimat) <hi rend="italic">F</hi> habit 9 26 possit <hi rend="italic">SF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="444"/>
            auerti. quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae <lb/>
            ueritatis, sed te nescire fatendum est. si autem scis ubi sit, siue <lb/>
            ibi sit, ubi quaeritur, siue alibi, non est dicendum, cum quaesitum <lb/>
            fuerit, utrum ibi sit an non sit: non dico quod quaeris. <lb/>
            sed dicendum: scio, ubi sit, sed numquam monstrabo. nam si<lb n="5"/>
            de uno loco non respondeas et te non esse proditurum fatearis. <lb/>
            tale est, ac si eundem locum digito ostendas; monetur enim <lb/>
            certa suspicio. si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non <lb/>
            dicere, potest fortasse ab illo loco inquisitor auerti et tibi iam <lb/>
            incumbere, ut ubi est a te prodatur. pro qua fide atque humanitate<lb n="10"/>
            quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed <lb/>
            etiam laudabile iudicatur, exceptis dumtaxat his, quae si passus <lb/>
            fuerit homo, non fortiter, sed inpudice ac turpiter pati dicitur. <lb/>
            hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum <lb/>
            est. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>