<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, <lb/>
            Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur <lb/>
            homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, <lb/>
            quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, <lb/>
            respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem<lb n="15"/>
            prodere passusque tam multa tormenta corporis — nondum <lb/>
            enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. <lb/>
            deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis adparuit. <lb/>
            ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate <lb/>
            inpetraret. quid hoc fieri potest fortius adque constantius? <lb n="20"/>
            sed ait quisquam timidior: paratus esse possum ad quaelibet <lb/>
            ferenda tormenta uel etiam mortem obeundam, ne peccem; <lb/>
            cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam <lb/>
            obsis neque falsum testimonium dicas et prosis alicui, stultum <lb/>
            est et graue peccatum uoluntaria frustra sustinere tormenta<lb n="25"/>
            et fortassis utilem salutem ac uitam incassum saeuientibus <lb/>
            proicere. a quo quaero, cur timeat, quod scriptum est:

<note type="footnote"> 27 Ex. 20, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 huius i commiijserat <hi rend="italic">S</hi> 4 hoc <hi rend="italic">om. SFE*$et</hi> priusquam <lb/>
            <hi rend="italic">MEfay</hi> 6 siue-intellegis <hi rend="italic">in mg. F</hi> 8 effugies (u <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">8</hi> 11 thagasensis <lb/>
            <hi rend="italic">slf\'SE</hi> thagatensis p 12 uolumtate <hi rend="italic">R</hi> 13 missu9 <hi rend="italic">Rl</hi> missis <hi rend="italic">R*</hi> <lb/>
            14 confugentem e 15 se <hi rend="italic">om. R</hi> 16 tam <hi rend="italic">om. MRfty tw F er. in E</hi> <lb/>
            17 sentia <hi rend="italic">Ml</hi> 20 fortius fieri, potest <hi rend="italic">om. RMv</hi> 21 adque <lb/>
            libet <hi rend="italic">R</hi> 22 tormenta ferenda y 23 quum 14 26 ęt salutem f <lb/>
            seruientibus <hi rend="italic">MR</hi> se»uientibus <hi rend="italic">E</hi> 27 quur <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="443"/>
            falsum testimonium non dices, et non timeat, quod de deo <lb/>
            dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium? <lb/>
            non, inquit, scriptum est: omne mendacium. sed ita intellego, <lb/>
            ac si sit scriptum: perdes omnes, qui loquuntur falsum testimonium. <lb/>
            at nec ibi dictum est: omne falsum testimonium. <lb n="5"/>
            sed ibi positum est, inquit, ubi cetera quae omni modo mala <lb/>
            sunt. numquid et illud quod ibi est: non occides? quod <lb/>
            si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur <lb/>
            iusti, qui post legem datam multos occiderunt? sed <lb/>
            respondetur, quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti <lb n="10"/>
            minister est. horum ergo timorem sic accipio, ut tamen <lb/>
            illum laudabilem uirum, qui nec mentiri uoluit nec hominem <lb/>
            prodere, et melius arbitrer intellexisse, quod scriptum est, et <lb/>
            intellectum fortiter impleuisse. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut <lb n="15"/>
            non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, <lb/>
            ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi <lb/>
            proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit <lb/>
            an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus <lb/>
            uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi <lb n="20"/>
            sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum <lb/>
            esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet <lb/>
            nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. <lb/>
            ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, <lb/>
            ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit <lb n="25"/>
            eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset

<note type="footnote"> 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">om. MBSEfaybd</hi> 2 scriptum <hi rend="italic">F</hi> perdes-meodacium om. f <lb/>
            locnntur <hi rend="italic">R</hi> 3 non—testimonium <hi rend="italic">in mg. F</hi> inquid <hi rend="italic">MB</hi> 4 locuntur Rpf <lb/>
            5 at-testimonium <hi rend="italic">om. SF</hi> omnes (in <hi rend="italic">mg. m</hi>. al. omne) <hi rend="italic">R</hi> 6 inquam <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 7 numquid] num Rp numqvid <hi rend="italic">E</hi> 11 eorum <hi rend="italic">SF</hi> ego <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 in Ii intellensse o est om. <hi rend="italic">est spatio vacuo rel.) S</hi> 14 implense y <lb/>
            16 scit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 19 ait <hi rend="italic">om</hi>. T eum <hi rend="italic">alt. om</hi>. a 20 nbi <hi rend="italic">M</hi> 21 sit <hi rend="italic">alt. om</hi>. r <lb/>
            qui colit (j: querit 8. <hi rend="italic">l</hi>. m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil &lt;p aliud <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> 25 intret <hi rend="italic">(s. l</hi>. I terimat) <hi rend="italic">F</hi> habit 9 26 possit <hi rend="italic">SF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="444"/>
            auerti. quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae <lb/>
            ueritatis, sed te nescire fatendum est. si autem scis ubi sit, siue <lb/>
            ibi sit, ubi quaeritur, siue alibi, non est dicendum, cum quaesitum <lb/>
            fuerit, utrum ibi sit an non sit: non dico quod quaeris. <lb/>
            sed dicendum: scio, ubi sit, sed numquam monstrabo. nam si<lb n="5"/>
            de uno loco non respondeas et te non esse proditurum fatearis. <lb/>
            tale est, ac si eundem locum digito ostendas; monetur enim <lb/>
            certa suspicio. si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non <lb/>
            dicere, potest fortasse ab illo loco inquisitor auerti et tibi iam <lb/>
            incumbere, ut ubi est a te prodatur. pro qua fide atque humanitate<lb n="10"/>
            quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed <lb/>
            etiam laudabile iudicatur, exceptis dumtaxat his, quae si passus <lb/>
            fuerit homo, non fortiter, sed inpudice ac turpiter pati dicitur. <lb/>
            hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum <lb/>
            est. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Nam primum est ad euitandum capitale mendacium <lb/>
            longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad <lb/>
            quod mendacium nulla condicione quisquam debet adduci. <lb/>
            secundum autem, ut aliquem laedat iniuste: quod tale est, <lb/>
            ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest<lb n="20"/>
            alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad inmunditiam obsit <lb/>
            corporalem. quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, <lb/>
            quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi <lb/>
            cupiditate de suauiloquio. his omnibus penitus euitatis atque <lb/>
            reiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest<lb n="25"/>
            alicui: uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam <lb/>
            sciens, ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante.

<note type="footnote"> 3 cum-dicendum <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> 5 dicendum est <hi rend="italic">F</hi> 6 respondeat p <lb/>
            7 ostendas] demonstres <hi rend="italic">F</hi> 10 ibi ubi <hi rend="italic">R</hi> ubi ubi Jllpl at <hi rend="italic">S <lb/>
            11 quicquid JRSv</hi> 801us 111 12 iudicatar] uideatur y 13 fuit 7 <lb/>
            ac] aac <hi rend="italic">M</hi> 16 deuitandum <hi rend="italic">F</hi> uitandum &lt;p 18 nulla debet condicione <lb/>
            quisque adduci <hi rend="italic">Eug</hi> 19 autem <hi rend="italic">om. Eug</hi> ut—iniuste <hi rend="italic">orn. Jffrv, tkl. <lb/>
            in E</hi> 20 prosit <hi rend="italic">fin</hi>. cp 21 <hi rend="italic">fin</hi>. obsit <hi rend="italic">om. SF</hi> 22 quodfit <hi rend="italic">om. Ewg</hi> <lb/>
            fit] sit p 23 mendacium est merum 7 merum (t. I. t uerO) <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            24 et de <hi rend="italic">F</hi> suaui loquio S suaui elcquio <hi rend="italic">f Eug</hi> euitatie penitus T <lb/>
            paenitus <hi rend="italic">S</hi> 26 uelut-mentiatur <hi rend="italic">om</hi>. Mjf, <hi rend="italic">del. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="445"/>
            septimum, quod et nulli obest et prodest alicui excepto, si <lb/>
            iudex interrogat: uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum <lb/>
            prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem, <lb/>
            sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de <lb/>
            cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi <lb n="5"/>
            aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent <lb/>
            habere magnam controuersiam, satis tractauimus et quid nobis <lb/>
            placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae <lb/>
            honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur <lb/>
            a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. octauum <lb n="10"/>
            est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, <lb/>
            ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur, dumtaxat ea, <lb/>
            quam superius commemorauimus. nam etiam non lotis manibus <lb/>
            manducare inmunditiam putabant iudaei. aut si et hanc <lb/>
            quisquam inmunditiam uocat, non tamen talem, pro qua euitanda <lb n="15"/>
            mentiendum sit. si autem mendacium tale est, quod alicui <lb/>
            faciat iniuriam, etiamsi ab hac inmunditia, quam omnes homines <lb/>
            abhorrent ac detestantur, muniat hominem, utrum et hoc <lb/>
            genere mentiendum sit, si talis fiat iniuria per mendacium, <lb/>
            quae non sit in eo genere inmunditiae, de quo nunc agimus, <lb n="20"/>
            alia quaestio est; non enim iam de mendacio quaeritur, sed <lb/>
            quaeritur, utrum alicui facienda sit iniuria etiam non per <lb/>
            mendacium, ut illa ab altero inmunditia depellatur: quod

<note type="footnote"> 18 cf. Matth. 15, 2. 20 </note>

<note type="footnote"> 1 excepto-interrogat <hi rend="italic">om. RSEF</hi> 2 interroget MT uelut-intercludatnr <lb/>
            <hi rend="italic">om. Mffb</hi> 5 correptione <hi rend="italic">R</hi> diaperetur S 9 hac <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            tollerantnr <hi rend="italic">B</hi> tolerentur F 10 <hi rend="italic">post</hi> feminis <hi rend="italic">haec sequuntur in codice R:</hi> <lb/>
            Non ergo mentiendum quarenti ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit <lb/>
            sed fortius respondendum: nec prodam nec mentiar. <hi rend="italic">tum repetuntur verba<lb/>
             p. 442, 11</hi> fecit <hi rend="italic">boc-p. 442, 20</hi> constantius <hi rend="italic">hisce mutatis:</hi> 11 tagastenais; <lb/>
            13 missis; 15 se <hi rend="italic">praebetur;</hi> 16 tam <hi rend="italic">hab.;</hi> 20 potest <hi rend="italic">offertur;<lb/>
             eodem ordine haec membra apud Eugippium se excipiunt</hi> 11 est <hi rend="italic">om</hi>. Y <lb/>
            obest] prodest T 12 eam <hi rend="italic">S</hi> 14 putabant iudei immunditiam ji <lb/>
            iudei <hi rend="italic">B</hi> 15 quispiam <hi rend="italic">F</hi> inmundiciam <hi rend="italic">S</hi> qua] qu R uitanda o <lb/>
            17 inmunditia quam] inquam T 18 aborrent ? adhorret o hac cp <lb/>
            19 sit] est f 20 sit] fit T 23 repellatur SF$ </note> <lb/>
             
<pb n="446"/>
            nullo modo putauerim. quamquam proponantur leuissimae iniuriae <lb/>
            — ueluti est illa, quam de uno modio amisso supra <lb/>
            commemoraui — et multum perturbent, utrum non debeamus <lb/>
            facere cuiquam uel talem iniuriam, si ea potest alius, <lb/>
            ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. sed, ut dixi, alia<lb n="5"/>
            quaestio est. 
</p><p><milestone n="15" unit="altchapter"/>Nunc illud, quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum <lb/>
            sit, si etiam ineuitabilis condicio proponatur, ut aut <lb/>
            hoc faciamus aut stuprum patiamur uel aliquam execrabilem <lb/>
            inquinationem, etiamsi mentiendo nulli faciamus iniuriam. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>