Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur. An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium, si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum testimonium esse nec reprehensibile mendacium? Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an 6 I Cor. 15, 15 2 cum om. T 3 aut-quemquam in mg. F quo modo Sfi1 4 iuditio R uideatur Afcp 5 cause MF actenus MRSEz 6 scripture (p apostolus paulus MRIPytf inuenimur autem MfflPtf 8 eicitauit MREo 10 cuiusque p 11 falsum om. SfAEI qui] cum 7? 12 aut orn. SE1 peccatum alicuius MRrrpbd 13 obest om. T quoquo modo] commodo SF quo commodo (quo 8. I.) E 14 cuiulJquamuitam om. MREy esset in ras. F 17 eius] noa p 19 pr . ant om . e 20 a om . p r iudice S quaeritur R 22 confugiat homicida F 23 interrogatur F 25 enim] autem [J 26 ammiserit MRSy quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco, ubi lateat? ergo mentiri ad cuiusquam tegendum peccatum malum est, mentiri autem ad tegendum peccatorem non est malum? ita sane, ait quispiam; non enim tunc peccat quisquam, cum euitat supplicium, sed cum facit aliquid dignum supplicio. pertinet autem ad disciplinam Christianam, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. quid? si ad iudicem ductus de ipso loco, ubi se ille occultet, interrogeris, dicturus es aut: non ibi est, ubi eum scis esse, aut: non noui et non uidi, quod nosti et uidisti? dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus animam tuam, ne occidatur homicida? an usque ad conspectum iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam uerum dices, ne sis falsus testis? ipse igitur hominem proditione occisurus es. etiam proditorem quippe diuina scriptura detestatur. an forte proditor non est, qui iudici interroganti uerum indicat, esset autem proditor, si quemquam ultro ad exitium deferret? quid? si de iusto atque innocente ubi lateat sciens a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate iussus est rapi, ut ille, qui interrogat, exsecutor sit legis non conditor? an ideo non erit falsum testimonium, quod pro innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? quid? si ipse conditor legis interroget aut quilibet iudex iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? falsus testis an proditor eris? an ille erit proditor, qui iusto iudici latentem homicidam ultro detulerit, et ille non erit, qui iudici iniusto, ubi lateat innocens quem quaerit occidere, .1 quia non om . r eius] quis SF$om . ? 2 tegendum cuiusquam MBErcpbil 4 ait ex aut M quisquam] quispiam F 5 supplitio R 7 disperetur MRS 8 qui y 9 occultat iZpY® interrogaris F 10 qui LF* 12 suam p 13 mentiris S querenti S iam] an S om. FL 14 dicis oe 91*9 S dicis β sia om. S proditionem P 15 non etiam FL proditorem deteetatnr FL 16 est om. M\'f 17 ad exitium ultro bd exitum J2{3 19 84 indice R 22 sed exsecutor] secntor M sed om . β executor py? 26 iudicia S interroganti indicauerit eum, qui se fidei eius commiserat? an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis? an tacendo uel profitendo te non esse dicturum certus utrumque uitabis? cur ergo non hoc facias, priusquam ad iudicem uenias, ut caueas etiam mendacium? euitato enim mendacio omne testimonium falsum effugies, sine omne mendacium sit falsum testimonium siue non omne; euitato autem falso testimonio, quod tu esse intellegis, non effugies omne mendacium. quanto ergo fortius, quanto excellentius dices: nec prodam nec mentiar! Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis adparuit. ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate inpetraret. quid hoc fieri potest fortius adque constantius? sed ait quisquam timidior: paratus esse possum ad quaelibet ferenda tormenta uel etiam mortem obeundam, ne peccem; cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam obsis neque falsum testimonium dicas et prosis alicui, stultum est et graue peccatum uoluntaria frustra sustinere tormenta et fortassis utilem salutem ac uitam incassum saeuientibus proicere. a quo quaero, cur timeat, quod scriptum est: 27 Ex. 20, 16 1 huius i commiijserat S 4 hoc om. SFE*$et priusquam MEfay 6 siue-intellegis in mg. F 8 effugies (u ex i) 8 11 thagasensis slf\'SE thagatensis p 12 uolumtate R 13 missu9 Rl missis R* 14 confugentem e 15 se om. R 16 tam om. MRfty tw F er. in E 17 sentia Ml 20 fortius fieri, potest om. RMv 21 adque libet R 22 tormenta ferenda y 23 quum 14 26 ęt salutem f seruientibus MR se»uientibus E 27 quur MR falsum testimonium non dices, et non timeat, quod de deo dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium? non, inquit, scriptum est: omne mendacium. sed ita intellego, ac si sit scriptum: perdes omnes, qui loquuntur falsum testimonium. at nec ibi dictum est: omne falsum testimonium. sed ibi positum est, inquit, ubi cetera quae omni modo mala sunt. numquid et illud quod ibi est: non occides? quod si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur iusti, qui post legem datam multos occiderunt? sed respondetur, quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti minister est. horum ergo timorem sic accipio, ut tamen illum laudabilem uirum, qui nec mentiri uoluit nec hominem prodere, et melius arbitrer intellexisse, quod scriptum est, et intellectum fortiter impleuisse. Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 1 de om. MBSEfaybd 2 scriptum F perdes-meodacium om. f locnntur R 3 non—testimonium in mg. F inquid MB 4 locuntur Rpf 5 at-testimonium om. SF omnes (in mg. m . al. omne) R 6 inquam F 7 numquid] num Rp numqvid E 11 eorum SF ego R 13 in Ii intellensse o est om. est spatio vacuo rel.) S 14 implense y 16 scit β 19 ait om . T eum alt. om . a 20 nbi M 21 sit alt. om . r qui colit (j: querit 8. l . m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil