<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint <lb/>
            quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, <lb/>
            sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina <lb/>
            occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, <lb n="10"/>
            quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen <lb/>
            occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut <lb/>
            etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe <lb/>
            non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, <lb/>
            ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus <lb n="15"/>
            mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, <lb/>
            cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo <lb/>
            texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, <lb/>
            quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, <lb/>
            quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et <lb n="20"/>
            alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi <lb/>
            enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: <lb/>
            ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, <lb/>
            cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum <lb/>
            tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione <lb n="25"/>
            peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum <lb/>
            furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare <lb/>
            peccatum mentiendo non licet, facere licet?

<note type="footnote">22 Ex. 20, 14. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 quo. <hi rend="italic">SJE</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> qui <hi rend="italic">R</hi> 3 interrogatus <hi rend="italic">MR</hi> 4 fatias <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 quaedam] quidem <hi rend="italic">RSFLy1</hi> 9 nonnulli <hi rend="italic">MBBjybd</hi> 11 furrfurtum ip <lb/>
            15 ne-amitteret <hi rend="italic">om. SF</hi> ammitteret <hi rend="italic">M</hi> 16 neque] atque N <lb/>
            17 ocultum <hi rend="italic">R</hi> 18 quisque <foreign xml:lang="grc">β</foreign> abscondendore. <hi rend="italic">B</hi> 19 non <hi rend="italic">om</hi>. 11 <lb/>
            20 et <hi rend="italic">fin.]</hi> ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur <hi rend="italic">M</hi> 24 eat tunc y <lb/>
            28 mentiendo om. <hi rend="italic">MRltrCPbd, del</hi>. in <hi rend="italic">E</hi> et facere peccatum <hi rend="italic">Mffi1</hi> et <lb/>
            faceret peccatum R </note> 
<pb n="440"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>