<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint <lb/>
            quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, <lb/>
            sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina <lb/>
            occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, <lb n="10"/>
            quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen <lb/>
            occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut <lb/>
            etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe <lb/>
            non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, <lb/>
            ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus <lb n="15"/>
            mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, <lb/>
            cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo <lb/>
            texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, <lb/>
            quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, <lb/>
            quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et <lb n="20"/>
            alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi <lb/>
            enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: <lb/>
            ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, <lb/>
            cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum <lb/>
            tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione <lb n="25"/>
            peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum <lb/>
            furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare <lb/>
            peccatum mentiendo non licet, facere licet?

<note type="footnote">22 Ex. 20, 14. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 quo. <hi rend="italic">SJE</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> qui <hi rend="italic">R</hi> 3 interrogatus <hi rend="italic">MR</hi> 4 fatias <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 quaedam] quidem <hi rend="italic">RSFLy1</hi> 9 nonnulli <hi rend="italic">MBBjybd</hi> 11 furrfurtum ip <lb/>
            15 ne-amitteret <hi rend="italic">om. SF</hi> ammitteret <hi rend="italic">M</hi> 16 neque] atque N <lb/>
            17 ocultum <hi rend="italic">R</hi> 18 quisque <foreign xml:lang="grc">β</foreign> abscondendore. <hi rend="italic">B</hi> 19 non <hi rend="italic">om</hi>. 11 <lb/>
            20 et <hi rend="italic">fin.]</hi> ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur <hi rend="italic">M</hi> 24 eat tunc y <lb/>
            28 mentiendo om. <hi rend="italic">MRltrCPbd, del</hi>. in <hi rend="italic">E</hi> et facere peccatum <hi rend="italic">Mffi1</hi> et <lb/>
            faceret peccatum R </note> 
<pb n="440"/>
            
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium <lb/>
            non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen <lb/>
            confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo <lb/>
            modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici <lb/>
            necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem<lb n="5"/>
            scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et <lb/>
            falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus <lb/>
            deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. <lb/>
            ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, <lb/>
            etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, <lb/>
            cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui <lb/>
            obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam <lb/>
            cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis <lb/>
            quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium,<lb n="15"/>
            si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium <lb/>
            uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius <lb/>
            laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium <lb/>
            sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat <lb/>
            nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum<lb n="20"/>
            testimonium esse nec reprehensibile mendacium? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut <lb/>
            uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad <lb/>
            supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum <lb/>
            est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum<lb n="25"/>
            ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an

<note type="footnote"> 6 I Cor. 15, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 cum <hi rend="italic">om. T</hi> 3 aut-quemquam in <hi rend="italic">mg. F</hi> quo modo <hi rend="italic">Sfi1</hi> <lb/>
            4 iuditio <hi rend="italic">R</hi> uideatur Afcp 5 cause <hi rend="italic">MF</hi> actenus <hi rend="italic">MRSEz</hi> <lb/>
            6 scripture (p apostolus paulus <hi rend="italic">MRIPytf</hi> inuenimur autem <hi rend="italic">MfflPtf</hi> <lb/>
            8 eicitauit <hi rend="italic">MREo</hi> 10 cuiusque p 11 falsum <hi rend="italic">om. SfAEI</hi> qui] cum 7? <lb/>
            12 aut <hi rend="italic">orn. SE1</hi> peccatum alicuius <hi rend="italic">MRrrpbd</hi> 13 obest om. T <lb/>
            quoquo modo] commodo <hi rend="italic">SF</hi> quo commodo (quo <hi rend="italic">8. I.) E</hi> 14 cuiulJquamuitam <lb/>
            <hi rend="italic">om. MREy</hi> esset in <hi rend="italic">ras. F</hi> 17 eius] noa p 19 <hi rend="italic">pr</hi>. ant <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. e 20 a <hi rend="italic">om</hi>. p r iudice <hi rend="italic">S</hi> quaeritur <hi rend="italic">R</hi> 22 confugiat homicida <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 23 interrogatur <hi rend="italic">F</hi> 25 enim] autem [J 26 ammiserit <hi rend="italic">MRSy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="441"/>
            quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco, ubi lateat? <lb/>
            ergo mentiri ad cuiusquam tegendum peccatum malum est, <lb/>
            mentiri autem ad tegendum peccatorem non est malum? ita <lb/>
            sane, ait quispiam; non enim tunc peccat quisquam, cum <lb/>
            euitat supplicium, sed cum facit aliquid dignum supplicio. <lb n="5"/>
            pertinet autem ad disciplinam Christianam, ut neque de cuiusquam <lb/>
            correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus <lb/>
            intercludatur. quid? si ad iudicem ductus de ipso loco, ubi <lb/>
            se ille occultet, interrogeris, dicturus es aut: non ibi est, <lb/>
            ubi eum scis esse, aut: non noui et non uidi, quod nosti <lb n="10"/>
            et uidisti? dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus <lb/>
            animam tuam, ne occidatur homicida? an usque ad conspectum <lb/>
            iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam uerum <lb/>
            dices, ne sis falsus testis? ipse igitur hominem proditione <lb/>
            occisurus es. etiam proditorem quippe diuina scriptura detestatur. <lb n="15"/>
            an forte proditor non est, qui iudici interroganti uerum <lb/>
            indicat, esset autem proditor, si quemquam ultro ad exitium <lb/>
            deferret? quid? si de iusto atque innocente ubi lateat sciens <lb/>
            a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate <lb/>
            iussus est rapi, ut ille, qui interrogat, exsecutor sit legis <lb n="20"/>
            non conditor? an ideo non erit falsum testimonium, quod pro <lb/>
            innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? <lb/>
            quid? si ipse conditor legis interroget aut quilibet iudex <lb/>
            iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? <lb/>
            falsus testis an proditor eris? an ille erit proditor, qui iusto <lb n="25"/>
            iudici latentem homicidam ultro detulerit, et ille non erit, <lb/>
            qui iudici iniusto, ubi lateat innocens quem quaerit occidere,

<note type="footnote"> .1 quia non <hi rend="italic">om</hi>. r eius] quis <hi rend="italic">SF$om</hi>. ? 2 tegendum cuiusquam <lb/>
            <hi rend="italic">MBErcpbil</hi> 4 ait <hi rend="italic">ex</hi> aut <hi rend="italic">M</hi> quisquam] quispiam <hi rend="italic">F</hi> 5 supplitio <hi rend="italic">R <lb/>
            7 disperetur MRS</hi> 8 qui y 9 occultat iZpY® <hi rend="italic">interrogaris F</hi> <lb/>
            10 qui <hi rend="italic">LF*</hi> 12 suam p 13 mentiris <hi rend="italic">S</hi> querenti <hi rend="italic">S iam]</hi> an <hi rend="italic">S<lb/>
             om. FL</hi> 14 dicis oe 91*9 <hi rend="italic">S</hi> dicis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> sia <hi rend="italic">om. S</hi> proditionem P <lb/>
            15 non etiam <hi rend="italic">FL</hi> proditorem deteetatnr <hi rend="italic">FL</hi> 16 est <hi rend="italic">om. M\'f</hi> <lb/>
            17 ad exitium ultro <hi rend="italic">bd</hi> exitum J2{3 19 84 indice R 22 sed exsecutor] <lb/>
            secntor <hi rend="italic">M</hi> sed <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> executor py? 26 iudicia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="442"/>
            interroganti indicauerit eum, qui se fidei eius commiserat? <lb/>
            an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque <lb/>
            remanebis? an tacendo uel profitendo te non esse dicturum <lb/>
            certus utrumque uitabis? cur ergo non hoc facias, priusquam <lb/>
            ad iudicem uenias, ut caueas etiam mendacium? euitato<lb n="5"/>
            enim mendacio omne testimonium falsum effugies, sine omne <lb/>
            mendacium sit falsum testimonium siue non omne; euitato <lb/>
            autem falso testimonio, quod tu esse intellegis, non effugies <lb/>
            omne mendacium. quanto ergo fortius, quanto excellentius <lb/>
            dices: nec prodam nec mentiar! <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>