Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.