Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur. Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non 19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. 1 nusquam RMCvy errare M existimet C cum om. MCo 2 erratur om. MC 3 seuere om. MRCy*(l repraehendunt o antem] enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris MCfE2 ita] ita forte MRCE2Wf ac tenus (ac s. I. m . 2) f, 81E aut tenuia bd ac prope] proprie SFLW aut prope bd 13 falsitatis SW uerae