<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis <lb/>
            sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, <lb/>
            quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille,<lb n="10"/>
            qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest <lb/>
            alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, <lb/>
            qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si <lb/>
            ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque <lb/>
            incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod<lb n="15"/>
            uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum <lb/>
            tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei <lb/>
            nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum <lb/>
            ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione <lb/>
            non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si<lb n="20"/>
            ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, <lb/>
            quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario <lb/>
            trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, <lb/>
            quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris <lb/>
            milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius<lb n="25"/>
            possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens <lb/>
            erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum

<note type="footnote"> 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat <hi rend="italic">bd</hi> credam E2<foreign xml:lang="grc">β</foreign> 4 nonqaam T <lb/>
            6 iatis-uerum <hi rend="italic">om. S</hi> 10 beneuolis <hi rend="italic">EFbd</hi> 12 ota <hi rend="italic">Ml</hi> utrwnDe <lb/>
            <hi rend="italic">MBff</hi> 13 aut] at <hi rend="italic">F</hi> 15 lumini <hi rend="italic">R</hi> aerum aliquod I 16 fantor Si- <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. fallaotur) <hi rend="italic">F</hi> contra-sensus in <hi rend="italic">mg. inf. m. 2 I</hi> 17 aliquit 7 <lb/>
            18 fidesuere nuntiat <hi rend="italic">R</hi> fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita <lb/>
            <hi rend="italic">acriptum, ut</hi> a <hi rend="italic">m. 2 8. l. add</hi>. aera <hi rend="italic">signif. uideatur) F</hi> 20 quia, <lb/>
            23 trauntur <hi rend="italic">M</hi> conturbent <hi rend="italic">MRylPy</hi> quaeratur <hi rend="italic">om. SF</hi> 24 quod <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I</hi>. t non) <hi rend="italic">F 25</hi> ammittat <hi rend="italic">MR</hi> 27 hoc furtum 7 et] ut Jf </note> <lb/>
             
<pb n="439"/>
            testimonium sine peccato dici. quo quid dici potest peruersius? <lb/>
            an uero, si alius furatus esset illum modium et tu <lb/>
            uideres interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere <lb/>
            et, si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius <lb/>
            alium quam te diligere debeas. utrumque ergo turpe atque <lb n="5"/>
            uitandum est. 
</p></div></div></body></text></TEI>