<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris <lb n="5"/>
            mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum <lb/>
            est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem <lb/>
            laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, <lb/>
            ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, <lb/>
            quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt <lb n="10"/>
            et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie <lb/>
            mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque <lb/>
            mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; <lb/>
            mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione <lb/>
            mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt <lb n="15"/>
            placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant <lb/>
            contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — <lb/>
            sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in <lb/>
            quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri <lb/>
            delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet <lb n="20"/>
            de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando <lb/>
            non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri <lb/>
            eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam <lb/>
            narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris <lb/>
            falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo <lb n="25"/>
            genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de <lb/>
            doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo <lb/>
            uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse

<note type="footnote"> 1 aut] uel <hi rend="italic">bd</hi> prenuntiatori <hi rend="italic">MR</hi> pronontiatori p 8 quicquid <hi rend="italic">RSF</hi> <lb/>
            6 consequenter (e <hi rend="italic">fin. ex</hi> u) <hi rend="italic">M</hi> etiam <hi rend="italic">om. F</hi> 8 ledunt <hi rend="italic">MS</hi> iniustf <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> leuiter <hi rend="italic">SF</hi> 9 ammittenda <hi rend="italic">MiSt</hi> 10 proasuat <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            11 propriae <hi rend="italic">MRy</hi> 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) S</hi> ueta uitat <hi rend="italic">(in mg</hi>. at inuitat animos) <hi rend="italic">F</hi> dilectione SIł 20 illa <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I</hi>. ipsa) <hi rend="italic">F</hi> fallatia <hi rend="italic">R</hi> istos <hi rend="italic">MRo</hi> libet] iubet p 21 saaui <lb/>
            tonloquio <hi rend="italic">R</hi> 24 falsam <hi rend="italic">S</hi> pleramquae ? 26 de <hi rend="italic">om. M</hi> 27 de <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 8 28 posse <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="438"/>
            quod dicitur et fidem habeant homini, quem non debent temere <lb/>
            existimare mentientem. quid enim obest, si credo patrem aut <lb/>
            auum alicuius uirum bonum fuisse, etiamsi non fuit, aut usque <lb/>
            ad Persas militando peruenisse, etiamsi a Roma numquam <lb/>
            recessit? ipsis autem mentientibus ualde obsunt: illis quidem,<lb n="5"/>
            quia sic deserunt ueritatem, ut fallacia laetentur, istis, quia <lb/>
            se malunt placere quam uerum. 
</p></div></div></body></text></TEI>