<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare <lb/>
            idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare,<lb n="10"/>
            famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus <lb/>
            esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si <lb/>
            alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod <lb/>
            nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi <lb/>
            laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in<lb n="15"/>
            corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque <lb/>
            corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis <lb/>
            atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam <lb/>
            religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia <lb/>
            penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa <lb n="20"/>
            inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, <lb/>
            quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam <lb/>
            ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter <lb/>
            diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae <lb/>
            nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel<lb n="25"/>
            dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum

<note type="footnote"> 1 cedendus py 5 ledenda <hi rend="italic">JRS</hi> 6 utrum facile reperiatur om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ųţJ\'1JlJl faGile (reperiatar <hi rend="italic">om.) L</hi> repperiatur <hi rend="italic">MB</hi> eoluatur m uacmo <lb/>
            <hi rend="italic">spatio m. al.) S</hi> 7 iast1 <hi rend="italic">F,</hi> (a. <hi rend="italic">I</hi>. af tius) <hi rend="italic">L</hi> 8 inoitis <hi rend="italic">M</hi> iouiti. ? <lb/>
            11 in aliquo <hi rend="italic">SF</hi> 12 quod <hi rend="italic">F</hi> 14 libidine sua T 15 corrnmptionem <lb/>
            S 16 Bignificationis p 18 atquae &lt;p doctrinam doctrinam <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 enuntiatur <hi rend="italic">M</hi> 20 pgnitus <hi rend="italic">S</hi> ulla] nulla <hi rend="italic">Sa</hi> 21 talibas <lb/>
            rebus <hi rend="italic">F</hi> 22 sest <hi rend="italic">M</hi> sit <hi rend="italic">SF</hi> 23 uelle niter <hi rend="italic">R</hi> 24 demota <hi rend="italic">SlF»</hi> <lb/>
            deminuta <hi rend="italic">Mlty</hi> 25 credantur aera 1 non possant certa y 26 atque] <lb/>
            ac <hi rend="italic">F</hi> aeternarum-rerum om. 11 </note> <lb/>
             
<pb n="437"/>
            uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam <lb/>
            religionem atque pietatem pertinentium occultare in <lb/>
            tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam <lb/>
            licet, ergo nec occultare mentiendo. 
</p></div></div></body></text></TEI>