<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius <lb n="10"/>
            sit hanc pati quam illa committere? quod si ita est, non <lb/>
            quidquid factum fuerit, ut illa inmunditia deuitetur, non est <lb/>
            peccatum, quandoquidem sunt quaedam mendacia, quae grauius <lb/>
            sit admittere quam illam pati. nam si aliquis ad stuprum <lb/>
            quaeratur, qui possit occultari mendacio, quia audet dicere <lb n="15"/>
            nec tunc esse mentiendum? at si tali mendacio possit latere, <lb/>
            quod alterius famam laedat eius inmunditiae falso crimine, <lb/>
            ad quam patiendam ille quaeritur — tamquam si dicatur <lb/>
            quaerenti nominato aliquo casto uiro atque ab huius modi <lb/>
            flagitiis alieno: uade ad illum, et ipse tibi procurabit, quo <lb n="20"/>
            libentius utaris, nouit enim tales et diligit, atque ita iste <lb/>
            ab eo, quem quaerebat, posset auerti — nescio utrum alterius <lb/>
            fama mendacio uiolanda sit, ne alterius corpus aliena <lb/>
            libidine uioletur. et omnino numquam pro aliquo mentiendum <lb/>
            est eo mendacio, quod alterum laedat, etsi leuius laeditur, <lb n="25"/>
            quam ille, nisi ita mentireris, laederetur, quia nec panis <lb/>
            alienus inuito, quamuis ualentiori, auferendus est, ut alatur

<note type="footnote"> 1 quicquid <hi rend="italic">SM</hi> 3 dominum <hi rend="italic">R;3тrp</hi> mundi <hi rend="italic">R1</hi> est <hi rend="italic">om. y</hi> <lb/>
            4 dominum 22^9 6 fit, sed peccato <hi rend="italic">in mg. cum signo</hi> ai; in <hi rend="italic">textu <lb/>
            haec habentur:</hi> immundua scilicet peccato dum cum posset <hi rend="italic">F</hi> quo] <lb/>
            dum <hi rend="italic">SF</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. Jftpr1</hi> ille uitanda <hi rend="italic">R</hi> 10 An] in <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            sanctiasf 11 hanc <hi rend="italic">om. F</hi> 12 <hi rend="italic">euitetur$bd »uitetur E</hi> 14 ammittere <lb/>
            <hi rend="italic">MRS1</hi> amittere y illã &lt;p: illa <hi rend="italic">MRSEFLftbd</hi> 16 ad Rat. <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 ledat <hi rend="italic">MS</hi> inmunditia stRltrlf&gt; 18 quam <hi rend="italic">om</hi>. p 19 eiusmodi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 quod <hi rend="italic">Sl</hi> quid jP1 21 enim deus <hi rend="italic">S</hi> 24 aliquo] alio <hi rend="italic">(in ras.) E, rfi</hi> <lb/>
            26 nisi tu (tu <hi rend="italic">in ras.)</hi> y </note>

<note type="footnote"> 28* </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            infirmior, nec innocens inuitus uirgis caedendus est, ne alius <lb/>
            occidatur. plane, si uelint, fiat, quia nec laeduntur, cum ita <lb/>
            uolunt. 
</p><p><milestone n="10" unit="altchapter"/>Sed utrum etiam uolentis fama falso stupri crimine <lb/>
            laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum auertatur, magna<lb n="5"/>
            quaestio est. et nescio, utrum facile reperiatur, quomodo <lb/>
            iustum sit uolentis famam falso stupri crimine maculari quam <lb/>
            ipso stupro corpus inuiti. 
</p></div></div></body></text></TEI>