An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius 
 sit hanc pati quam illa committere? quod si ita est, non 
 quidquid factum fuerit, ut illa inmunditia deuitetur, non est 
 peccatum, quandoquidem sunt quaedam mendacia, quae grauius 
 sit admittere quam illam pati. nam si aliquis ad stuprum 
 quaeratur, qui possit occultari mendacio, quia audet dicere 
 nec tunc esse mentiendum? at si tali mendacio possit latere, 
 quod alterius famam laedat eius inmunditiae falso crimine, 
 ad quam patiendam ille quaeritur — tamquam si dicatur 
 quaerenti nominato aliquo casto uiro atque ab huius modi 
 flagitiis alieno: uade ad illum, et ipse tibi procurabit, quo 
 libentius utaris, nouit enim tales et diligit, atque ita iste 
 ab eo, quem quaerebat, posset auerti — nescio utrum alterius 
 fama mendacio uiolanda sit, ne alterius corpus aliena 
 libidine uioletur. et omnino numquam pro aliquo mentiendum 
 est eo mendacio, quod alterum laedat, etsi leuius laeditur, 
 quam ille, nisi ita mentireris, laederetur, quia nec panis 
 alienus inuito, quamuis ualentiori, auferendus est, ut alatur

 1 quicquid SM 3 dominum R;3тrp mundi R1 est om. y 
 4 dominum 22^9 6 fit, sed peccato in mg. cum signo ai; in textu 
 haec habentur: immundua scilicet peccato dum cum posset F quo] 
 dum SF 7 enim om. Jftpr1 ille uitanda R 10 An] in MR 
 sanctiasf 11 hanc om. F 12 euitetur$bd »uitetur E 14 ammittere 
 MRS1 amittere y illã <p: illa MRSEFLftbd 16 ad Rat. M 
 17 ledat MS inmunditia stRltrlf> 18 quam om . p 19 eiusmodi M 
 20 quod Sl quid jP1 21 enim deus S 24 aliquo] alio (in ras.) E, rfi 
 26 nisi tu (tu in ras.) y 

 28* 
 
 
 infirmior, nec innocens inuitus uirgis caedendus est, ne alius 
 occidatur. plane, si uelint, fiat, quia nec laeduntur, cum ita 
 uolunt. 
 Sed utrum etiam uolentis fama falso stupri crimine 
 laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum auertatur, magna 
 quaestio est. et nescio, utrum facile reperiatur, quomodo 
 iustum sit uolentis famam falso stupri crimine maculari quam 
 ipso stupro corpus inuiti. 
 Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare 
 idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare, 
 famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus 
 esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si 
 alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod 
 nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi 
 laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in 
 corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque 
 corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis 
 atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam 
 religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia 
 penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa 
 inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, 
 quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam 
 ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter 
 diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae 
 nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel 
 dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum

 1 cedendus py 5 ledenda JRS 6 utrum facile reperiatur om. F 
 ųţJ\'1JlJl faGile (reperiatar om.) L repperiatur MB eoluatur m uacmo 
 spatio m. al.) S 7 iast1 F, (a. I . af tius) L 8 inoitis M iouiti. ? 
 11 in aliquo SF 12 quod F 14 libidine sua T 15 corrnmptionem 
 S 16 Bignificationis p 18 atquae <p doctrinam doctrinam 
 M 19 enuntiatur M 20 pgnitus S ulla] nulla Sa 21 talibas 
 rebus F 22 sest M sit SF 23 uelle niter R 24 demota SlF» 
 deminuta Mlty 25 credantur aera 1 non possant certa y 26 atque] 
 ac F aeternarum-rerum om. 11 
 
 
 uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam 
 religionem atque pietatem pertinentium occultare in 
 tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam 
 licet, ergo nec occultare mentiendo. 
 Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris 
 mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum 
 est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem 
 laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, 
 ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, 
 quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt 
 et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie 
 mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque 
 mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; 
 mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione 
 mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt 
 placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant 
 contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — 
 sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in 
 quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri 
 delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet 
 de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando 
 non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri 
 eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam 
 narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris 
 falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo 
 genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de 
 doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo 
 uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse

 1 aut] uel bd prenuntiatori MR pronontiatori p 8 quicquid RSF 
 6 consequenter (e fin. ex u) M etiam om. F 8 ledunt MS iniustf 
 M leuiter SF 9 ammittenda MiSt 10 proasuat R 
 11 propriae MRy 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d 
 s. I.) S ueta uitat (in mg . at inuitat animos) F dilectione SIł 20 illa 
 (s. I . ipsa) F fallatia R istos MRo libet] iubet p 21 saaui 
 tonloquio R 24 falsam S pleramquae ? 26 de om. M 27 de 
 om . 8 28 posse F 
 
 
 quod dicitur et fidem habeant homini, quem non debent temere 
 existimare mentientem. quid enim obest, si credo patrem aut 
 auum alicuius uirum bonum fuisse, etiamsi non fuit, aut usque 
 ad Persas militando peruenisse, etiamsi a Roma numquam 
 recessit? ipsis autem mentientibus ualde obsunt: illis quidem, 
 quia sic deserunt ueritatem, ut fallacia laetentur, istis, quia 
 se malunt placere quam uerum. 
 Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis 
 sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, 
 quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille, 
 qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest 
 alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, 
 qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si 
 ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque 
 incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod 
 uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum 
 tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei 
 nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum 
 ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione 
 non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si 
 ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, 
 quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario 
 trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, 
 quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris 
 milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius 
 possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens 
 erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum

 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat bd credam E2 β 4 nonqaam T 
 6 iatis-uerum om. S 10 beneuolis EFbd 12 ota Ml utrwnDe 
 MBff 13 aut] at F 15 lumini R aerum aliquod I 16 fantor Si- 
 (in mg . fallaotur) F contra-sensus in mg. inf. m. 2 I 17 aliquit 7 
 18 fidesuere nuntiat R fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita 
 acriptum, ut a m. 2 8. l. add . aera signif. uideatur) F 20 quia, 
 23 trauntur M conturbent MRylPy quaeratur om. SF 24 quod 
 (s. I . t non) F 25 ammittat MR 27 hoc furtum 7 et] ut Jf 
 
 
 testimonium sine peccato dici. quo quid dici potest peruersius? 
 an uero, si alius furatus esset illum modium et tu 
 uideres interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere 
 et, si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius 
 alium quam te diligere debeas. utrumque ergo turpe atque 
 uitandum est. 
 Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint 
 quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, 
 sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina 
 occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, 
 quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen 
 occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut 
 etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe 
 non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, 
 ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus 
 mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, 
 cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo 
 texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, 
 quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, 
 quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et 
 alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi 
 enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: 
 ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, 
 cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum 
 tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione 
 peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum 
 furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare 
 peccatum mentiendo non licet, facere licet?

 22 Ex. 20, 14. 16 

 1 quo. SJE quod R qui R 3 interrogatus MR 4 fatias B 
 8 quaedam] quidem RSFLy1 9 nonnulli MBBjybd 11 furrfurtum ip 
 15 ne-amitteret om. SF ammitteret M 16 neque] atque N 
 17 ocultum R 18 quisque β abscondendore. B 19 non om . 11 
 20 et fin.] ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur M 24 eat tunc y 
 28 mentiendo om. MRltrCPbd, del . in E et facere peccatum Mffi1 et 
 faceret peccatum R