<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc<lb n="10"/>
            non facerent, si ipse illud faceret? hoc modo frangimus ianuam <lb/>
            cum effractoribus, quia, si non eam clauderemus, illi non <lb/>
            frangerent, et occidimus homines cum latronibus, si scire <lb/>
            contingat hoc eos esse facturos, quia, si nos praeuenientes <lb/>
            eos occideremus, illi non occiderent alios. aut si fateatur<lb n="15"/>
            nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus. <lb/>
            si, cum possumus, eum, priusquam faciat, non interficimus. <lb/>
            quando aliter eum uel cohibere uel inpedire non possumus. <lb/>
            totidem uerbis enim dici potest: fecisti cum eo, quia hoc <lb/>
            ille non fecisset, si tu illud fecisses. ego utrumque malum<lb n="20"/>
            fieri nollem; sed id tantum cauere potui, ne fieret, quod <lb/>
            erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo <lb/>
            praecepto extinguere non potui, meo malefacto inpedire non <lb/>
            debui. non ergo peccantem adprobat, qui pro alio non <lb/>
            peccat; et neutrum placet ei, qui utrumque nollet admitti,<lb n="25"/>
            sed illud, quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat, <lb/>
            quod autem ad alterum, sola uoluntate condemnat. et ideo

<note type="footnote"> 1 aere] iure SF1 3 non <hi rend="italic">om. MMfafb, er. in E</hi> 5 sunt <hi rend="italic">MBfoz</hi> <lb/>
            concesus f1 9 dampnantes <hi rend="italic">R</hi> 11 ianua <hi rend="italic">R</hi> 13 homin6 <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 14 contigat <lb/>
            -Rfi 15 alios <hi rend="italic">om. MRfay, er. in E</hi> 16 nos] non <hi rend="italic">M om. FSE\'</hi> <lb/>
            eo? <hi rend="italic">S</hi> 17 possimua <hi rend="italic">SF</hi> interficiamus <hi rend="italic">F</hi> 19 enim uerbis <hi rend="italic">Bfbd</hi> <lb/>
            ille hoc <hi rend="italic">FE</hi> 20 non fecisaes <hi rend="italic">MR</hi> utrumquae y fieri malum <lb/>
            <hi rend="italic">SE?Į 21</hi> fieri <hi rend="italic">om. F</hi> ne fieret-potui <hi rend="italic">om</hi>. 9 24 debnif <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            approbat peccantem <hi rend="italic">F</hi> aprobat <hi rend="italic">S*</hi> 25 nolet <hi rend="italic">MR</hi> emitti <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            ammitti <hi rend="italic">S1</hi> 26 p. netret (8. <hi rend="italic">I</hi>. petrat) <hi rend="italic">E</hi> 27 uolftptate P condempnat <lb/>
            ff </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            proponentibus illam condicionem atque dicentibus: si non <lb/>
            turificaueris, hoc patieris, si respondisset: ego neutrum eligo, <lb/>
            utrumque detestor, ad nihil horum uobis consentio, inter haec <lb/>
            uerba atque talia, quae certe quoniam uera essent, nulla eius <lb/>
            consensio, nulla adprobatio teneretur; quaecumque ab eis <lb n="5"/>
            passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio <lb/>
            peccatorum. debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti <lb/>
            potius quam turificare? si quaeris, quid debuerit, neutrum <lb/>
            debuit. si enim dixero aliquid horum debuisse, aliquid horum <lb/>
            adprobabo, cum inprobem utrumque. sed si quaeritur, quid <lb n="10"/>
            horum potius debuit euitare qui utrumque non potuit, sed <lb/>
            alterutrum potuit, respondebo: suum peccatum potius quam <lb/>
            alienum et leuius potius, quod suum, quam grauius, quod <lb/>
            alienum. ut enim salua diligentiore inquisitione interim concedam <lb/>
            grauius esse stuprum quam turificationem, illa tamen <lb n="15"/>
            ipsius erat, illud alienum factum, quamuis id ipse perpeteretur; <lb/>
            cuius autem factum, eius et peccatum. quamuis enim <lb/>
            grauius sit homicidium quam furtum, peius est tamen facere <lb/>
            furtum quam pati homicidium. itaque si cuiquam proponeretur, <lb/>
            ut, si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est committeretur <lb n="20"/>
            in eum homicidium, quia utrumque euitare non posset, id <lb/>
            euitaret potius, quod suum peccatum esset, quam quod alienum. <lb/>
            nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur <lb/>
            et quia id posset euitare, si suum uellet admittere.

<note type="footnote"> 2 pateris E1 non respondisset P 3 utrumquae cp consensio <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            inter-coneeneio <hi rend="italic">om. SFLE1</hi> 5 consentio P approbatione <hi rend="italic">SFL</hi> <lb/>
            quacumque <hi rend="italic">M</hi> 8 quod <hi rend="italic">SREbd</hi> 9 dixerit 3 aliquid horum debuisse <lb/>
            <hi rend="italic">om. MR</hi> 10 quod <hi rend="italic">bd</hi> 11 sed-potuit in fIIIJ. <hi rend="italic">F</hi> 12 alterfltnjtp ? <lb/>
            potius peccatum <hi rend="italic">F</hi> 13 potius] ieuius <hi rend="italic">M om. R</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> alienum <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur uers. 23</hi> nec ideo-admittere in <hi rend="italic">SFL&amp;E, sed</hi> in <hi rend="italic">E haec tterba <lb/>
            deleta sunt; post</hi> admittere <hi rend="italic">sequitur</hi> ut enim <hi rend="italic">seqq. in his codd</hi>. 15 illud <lb/>
            <hi rend="italic">SFL</hi> 16 et illud <hi rend="italic">F</hi> id <hi rend="italic">er</hi>. in <hi rend="italic">R</hi> ad fl pateretnr <hi rend="italic">MRaE1^</hi> <lb/>
            17 eius] eis P 18 tamen est i 20 hoc—homicidium <hi rend="italic">in mg. F</hi> <lb/>
            21 eo <hi rend="italic">FL</hi> uitarc yy et uitare <hi rend="italic">MI</hi> 22 deuitaret <hi rend="italic">MRSFyo</hi> 23 in <lb/>
            eum-quia <hi rend="italic">om. MR</hi> 24 possit <hi rend="italic">SFL$, sed repet</hi>. posset P e*uitare <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ammittere <hi rend="italic">81MB</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. fect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> 
<pb n="434"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>