<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri <lb/>
            possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut <lb/>
            utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; <lb n="5"/>
            aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius <lb/>
            quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam <lb/>
            stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio <lb/>
            daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto <lb/>
            habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam <lb n="10"/>
            falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, <lb/>
            in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se <lb/>
            occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod <lb/>
            cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se <lb/>
            ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si <lb n="15"/>
            nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare <lb/>
            daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed <lb/>
            pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia <lb/>
            sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii <lb/>
            fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. <lb n="20"/>
            qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut <lb/>
            ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset <lb/>
            patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius <lb/>
            anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio <lb/>
            uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii <lb n="25"/>
            participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea <lb/>
            fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores

<note type="footnote"> 2 şa:tlçţQ (in <hi rend="italic">m9-</hi> m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium <lb/>
            tam inmaneret <hi rend="italic">R</hi> remoueri <hi rend="italic">ME$yp</hi> moneri R 4 consentio P aut] <lb/>
            <hi rend="italic">ITL F</hi> 5 consentio P 6 aut] an F <hi rend="italic">potius pati F 7 faceret R</hi> <lb/>
            ille recte F turificaret <hi rend="italic">R</hi> 12 cur <hi rend="italic">ex</hi> quo F 13 occiderunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            elegerunt <hi rend="italic">hoc Pad</hi> 14 quam se ipsum <hi rend="italic">om</hi>. ap 15 quod il martiri rE <lb/>
            manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            20 sententiam permanentfi R homicida <hi rend="italic">M</hi> 21 etiam] esse F <lb/>
            24 raeperetur <hi rend="italic">R</hi> reperetur <hi rend="italic">M</hi> penam i penas P 25 uiolaret <lb/>
            <hi rend="italic">MRFS*9t1</hi> 26 ipso <hi rend="italic">Sl</hi> quicquid <hi rend="italic">RMfi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            dicunt nisi: fac male, ne nos faciamus? qui si uere nobis <lb/>
            facientibus non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari <lb/>
            deberemus. nunc uero, quando iam faciunt, cum ista [non] <lb/>
            dicunt, cur nobiscum potius quam soli turpes atque nocentes <lb/>
            sint? non enim consensus ille dicendus est, quia non adprobamus<lb n="5"/>
            quod faciunt, semper optantes et, quantum in nobis <lb/>
            est, prohibentes, ne faciant, factumque ipsorum non solum <lb/>
            non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione <lb/>
            damnantes. 
</p></div></div></body></text></TEI>