<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio <lb n="10"/>
            esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas <lb/>
            multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem <lb/>
            peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse <lb/>
            flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut <lb/>
            iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem <lb n="15"/>
            intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam <lb/>
            perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando <lb/>
            esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, <lb/>
            partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda <lb/>
            sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, <lb n="20"/>
            quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, <lb/>
            ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? <lb/>
            unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam <lb/>
            causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa <lb/>
            narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque <lb n="25"/>
            hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? <lb/>
            quo genere admisso atque adprobato omnis omnino

<note type="footnote"> 4 cf. Gen. 19, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur <hi rend="italic">SF</hi> esset <lb/>
            iostos <hi rend="italic">E</hi> 6 foeminarum <hi rend="italic">E</hi> 8 corpore <hi rend="italic">E</hi> 10 cuiquam uel R<foreign xml:lang="grc">βγφ</foreign>, <lb/>
            (vel <hi rend="italic">8. I.) E</hi> alio] aliquo <hi rend="italic">MRE2 £ &lt;p</hi> 12 diligat <hi rend="italic">M</hi> 14 condicionem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 iam <hi rend="italic">om. EI</hi> auctoritate R2 16 paenitus <hi rend="italic">S</hi> quos <lb/>
            <hi rend="italic">(s aup</hi>. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire <hi rend="italic">M</hi> 21 credum <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 23 enim] etiam p scire <hi rend="italic">F</hi> 24 et ipse <foreign xml:lang="grc">β</foreign> aestimane <lb/>
            <hi rend="italic">SEl</hi> estimans Fg 27 ammisso <hi rend="italic">MRS1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam <lb/>
            peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita <lb/>
            omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae <lb/>
            falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur <lb/>
            locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel<lb n="5"/>
            aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid <lb/>
            fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae <lb/>
            opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum <lb/>
            ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum <lb/>
            uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum<lb n="10"/>
            bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando <lb/>
            mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: <lb/>
            horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; <lb/>
            restat ergo, ut numquam mentiantur boni. 
</p></div></div></body></text></TEI>