<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio <lb n="10"/>
            esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas <lb/>
            multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem <lb/>
            peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse <lb/>
            flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut <lb/>
            iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem <lb n="15"/>
            intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam <lb/>
            perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando <lb/>
            esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, <lb/>
            partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda <lb/>
            sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, <lb n="20"/>
            quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, <lb/>
            ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? <lb/>
            unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam <lb/>
            causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa <lb/>
            narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque <lb n="25"/>
            hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? <lb/>
            quo genere admisso atque adprobato omnis omnino

<note type="footnote"> 4 cf. Gen. 19, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur <hi rend="italic">SF</hi> esset <lb/>
            iostos <hi rend="italic">E</hi> 6 foeminarum <hi rend="italic">E</hi> 8 corpore <hi rend="italic">E</hi> 10 cuiquam uel R<foreign xml:lang="grc">βγφ</foreign>, <lb/>
            (vel <hi rend="italic">8. I.) E</hi> alio] aliquo <hi rend="italic">MRE2 £ &lt;p</hi> 12 diligat <hi rend="italic">M</hi> 14 condicionem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 iam <hi rend="italic">om. EI</hi> auctoritate R2 16 paenitus <hi rend="italic">S</hi> quos <lb/>
            <hi rend="italic">(s aup</hi>. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire <hi rend="italic">M</hi> 21 credum <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 23 enim] etiam p scire <hi rend="italic">F</hi> 24 et ipse <foreign xml:lang="grc">β</foreign> aestimane <lb/>
            <hi rend="italic">SEl</hi> estimans Fg 27 ammisso <hi rend="italic">MRS1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam <lb/>
            peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita <lb/>
            omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae <lb/>
            falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur <lb/>
            locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel<lb n="5"/>
            aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid <lb/>
            fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae <lb/>
            opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum <lb/>
            ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum <lb/>
            uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum<lb n="10"/>
            bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando <lb/>
            mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: <lb/>
            horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; <lb/>
            restat ergo, ut numquam mentiantur boni. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Sic ista quaestione ex utraque parte considerata<lb n="15"/>
            atque tractata non tamen facile ferenda sententia est; sed <lb/>
            adhuc diligenter audiendi, qui dicunt nullum esse tam malum <lb/>
            factum, quod non in peioris deuitatione faciendum sit; pertinere <lb/>
            autem ad facta hominum non solum quidquid faciunt, <lb/>
            sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. unde, si extitit<lb n="20"/>
            causa, ut eligeret Christianus turificare idolis, ne consentiret <lb/>
            stupro, quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur, recte <lb/>
            uidentur quaerere, cur non etiam mentiretur, ut tantam illam <lb/>
            turpitudinem deuitaret. ipsam enim consensionem, qua se <lb/>
            stuprum pati mallet quam turificare idolis, non passionem<lb n="25"/>
            dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit turificare.

<note type="footnote"> 2 nutrit] mittit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 3 caedene <hi rend="italic">S</hi> 4 falsitati si] falsitatis <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            uel <hi rend="italic">LEfabd</hi> officio F*$o aliunde <hi rend="italic">SE1</hi> perpetrandi F 5 aut <lb/>
            enim] autem <hi rend="italic">MR</hi> in temporalia <hi rend="italic">MR</hi> 6 ueritate <hi rend="italic">M</hi> 9 ueritatis Ifs <lb/>
            ftptus] apertus <hi rend="italic">LF1</hi> 11 eis] his i debere <hi rend="italic">om. F</hi> debere—bonos <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> 13 horum ergo <hi rend="italic">F</hi> trium-stultum in <hi rend="italic">mg</hi>. m. <hi rend="italic">2 F</hi> <lb/>
            18 deuitatine <hi rend="italic">R</hi> pertine (J 19 facti j3 quicquid <hi rend="italic">Mf</hi> om. ° <lb/>
            20 existit <hi rend="italic">SF</hi> exstitit <hi rend="italic">MBbd</hi> 21 eligeretur <hi rend="italic">M</hi> eligeret uir Bfaz <lb/>
            22 persecutore inisi <hi rend="italic">M</hi> 23 quur <hi rend="italic">MR</hi> ullam <hi rend="italic">F om. L</hi> 24 ipsa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om. BM$\'(, er. in E</hi> 26 elegi Bl turificaret <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            quanto igitur mendacium procliuius elegisset, si mendacio <lb/>
            posset a sancto corpore tam inmane flagitium remouere! 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri <lb/>
            possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut <lb/>
            utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; <lb n="5"/>
            aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius <lb/>
            quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam <lb/>
            stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio <lb/>
            daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto <lb/>
            habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam <lb n="10"/>
            falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, <lb/>
            in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se <lb/>
            occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod <lb/>
            cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se <lb/>
            ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si <lb n="15"/>
            nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare <lb/>
            daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed <lb/>
            pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia <lb/>
            sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii <lb/>
            fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. <lb n="20"/>
            qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut <lb/>
            ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset <lb/>
            patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius <lb/>
            anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio <lb/>
            uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii <lb n="25"/>
            participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea <lb/>
            fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores

<note type="footnote"> 2 şa:tlçţQ (in <hi rend="italic">m9-</hi> m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium <lb/>
            tam inmaneret <hi rend="italic">R</hi> remoueri <hi rend="italic">ME$yp</hi> moneri R 4 consentio P aut] <lb/>
            <hi rend="italic">ITL F</hi> 5 consentio P 6 aut] an F <hi rend="italic">potius pati F 7 faceret R</hi> <lb/>
            ille recte F turificaret <hi rend="italic">R</hi> 12 cur <hi rend="italic">ex</hi> quo F 13 occiderunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            elegerunt <hi rend="italic">hoc Pad</hi> 14 quam se ipsum <hi rend="italic">om</hi>. ap 15 quod il martiri rE <lb/>
            manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            20 sententiam permanentfi R homicida <hi rend="italic">M</hi> 21 etiam] esse F <lb/>
            24 raeperetur <hi rend="italic">R</hi> reperetur <hi rend="italic">M</hi> penam i penas P 25 uiolaret <lb/>
            <hi rend="italic">MRFS*9t1</hi> 26 ipso <hi rend="italic">Sl</hi> quicquid <hi rend="italic">RMfi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            dicunt nisi: fac male, ne nos faciamus? qui si uere nobis <lb/>
            facientibus non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari <lb/>
            deberemus. nunc uero, quando iam faciunt, cum ista [non] <lb/>
            dicunt, cur nobiscum potius quam soli turpes atque nocentes <lb/>
            sint? non enim consensus ille dicendus est, quia non adprobamus<lb n="5"/>
            quod faciunt, semper optantes et, quantum in nobis <lb/>
            est, prohibentes, ne faciant, factumque ipsorum non solum <lb/>
            non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione <lb/>
            damnantes. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc<lb n="10"/>
            non facerent, si ipse illud faceret? hoc modo frangimus ianuam <lb/>
            cum effractoribus, quia, si non eam clauderemus, illi non <lb/>
            frangerent, et occidimus homines cum latronibus, si scire <lb/>
            contingat hoc eos esse facturos, quia, si nos praeuenientes <lb/>
            eos occideremus, illi non occiderent alios. aut si fateatur<lb n="15"/>
            nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus. <lb/>
            si, cum possumus, eum, priusquam faciat, non interficimus. <lb/>
            quando aliter eum uel cohibere uel inpedire non possumus. <lb/>
            totidem uerbis enim dici potest: fecisti cum eo, quia hoc <lb/>
            ille non fecisset, si tu illud fecisses. ego utrumque malum<lb n="20"/>
            fieri nollem; sed id tantum cauere potui, ne fieret, quod <lb/>
            erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo <lb/>
            praecepto extinguere non potui, meo malefacto inpedire non <lb/>
            debui. non ergo peccantem adprobat, qui pro alio non <lb/>
            peccat; et neutrum placet ei, qui utrumque nollet admitti,<lb n="25"/>
            sed illud, quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat, <lb/>
            quod autem ad alterum, sola uoluntate condemnat. et ideo

<note type="footnote"> 1 aere] iure SF1 3 non <hi rend="italic">om. MMfafb, er. in E</hi> 5 sunt <hi rend="italic">MBfoz</hi> <lb/>
            concesus f1 9 dampnantes <hi rend="italic">R</hi> 11 ianua <hi rend="italic">R</hi> 13 homin6 <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 14 contigat <lb/>
            -Rfi 15 alios <hi rend="italic">om. MRfay, er. in E</hi> 16 nos] non <hi rend="italic">M om. FSE\'</hi> <lb/>
            eo? <hi rend="italic">S</hi> 17 possimua <hi rend="italic">SF</hi> interficiamus <hi rend="italic">F</hi> 19 enim uerbis <hi rend="italic">Bfbd</hi> <lb/>
            ille hoc <hi rend="italic">FE</hi> 20 non fecisaes <hi rend="italic">MR</hi> utrumquae y fieri malum <lb/>
            <hi rend="italic">SE?Į 21</hi> fieri <hi rend="italic">om. F</hi> ne fieret-potui <hi rend="italic">om</hi>. 9 24 debnif <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            approbat peccantem <hi rend="italic">F</hi> aprobat <hi rend="italic">S*</hi> 25 nolet <hi rend="italic">MR</hi> emitti <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            ammitti <hi rend="italic">S1</hi> 26 p. netret (8. <hi rend="italic">I</hi>. petrat) <hi rend="italic">E</hi> 27 uolftptate P condempnat <lb/>
            ff </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            proponentibus illam condicionem atque dicentibus: si non <lb/>
            turificaueris, hoc patieris, si respondisset: ego neutrum eligo, <lb/>
            utrumque detestor, ad nihil horum uobis consentio, inter haec <lb/>
            uerba atque talia, quae certe quoniam uera essent, nulla eius <lb/>
            consensio, nulla adprobatio teneretur; quaecumque ab eis <lb n="5"/>
            passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio <lb/>
            peccatorum. debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti <lb/>
            potius quam turificare? si quaeris, quid debuerit, neutrum <lb/>
            debuit. si enim dixero aliquid horum debuisse, aliquid horum <lb/>
            adprobabo, cum inprobem utrumque. sed si quaeritur, quid <lb n="10"/>
            horum potius debuit euitare qui utrumque non potuit, sed <lb/>
            alterutrum potuit, respondebo: suum peccatum potius quam <lb/>
            alienum et leuius potius, quod suum, quam grauius, quod <lb/>
            alienum. ut enim salua diligentiore inquisitione interim concedam <lb/>
            grauius esse stuprum quam turificationem, illa tamen <lb n="15"/>
            ipsius erat, illud alienum factum, quamuis id ipse perpeteretur; <lb/>
            cuius autem factum, eius et peccatum. quamuis enim <lb/>
            grauius sit homicidium quam furtum, peius est tamen facere <lb/>
            furtum quam pati homicidium. itaque si cuiquam proponeretur, <lb/>
            ut, si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est committeretur <lb n="20"/>
            in eum homicidium, quia utrumque euitare non posset, id <lb/>
            euitaret potius, quod suum peccatum esset, quam quod alienum. <lb/>
            nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur <lb/>
            et quia id posset euitare, si suum uellet admittere.

<note type="footnote"> 2 pateris E1 non respondisset P 3 utrumquae cp consensio <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            inter-coneeneio <hi rend="italic">om. SFLE1</hi> 5 consentio P approbatione <hi rend="italic">SFL</hi> <lb/>
            quacumque <hi rend="italic">M</hi> 8 quod <hi rend="italic">SREbd</hi> 9 dixerit 3 aliquid horum debuisse <lb/>
            <hi rend="italic">om. MR</hi> 10 quod <hi rend="italic">bd</hi> 11 sed-potuit in fIIIJ. <hi rend="italic">F</hi> 12 alterfltnjtp ? <lb/>
            potius peccatum <hi rend="italic">F</hi> 13 potius] ieuius <hi rend="italic">M om. R</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> alienum <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur uers. 23</hi> nec ideo-admittere in <hi rend="italic">SFL&amp;E, sed</hi> in <hi rend="italic">E haec tterba <lb/>
            deleta sunt; post</hi> admittere <hi rend="italic">sequitur</hi> ut enim <hi rend="italic">seqq. in his codd</hi>. 15 illud <lb/>
            <hi rend="italic">SFL</hi> 16 et illud <hi rend="italic">F</hi> id <hi rend="italic">er</hi>. in <hi rend="italic">R</hi> ad fl pateretnr <hi rend="italic">MRaE1^</hi> <lb/>
            17 eius] eis P 18 tamen est i 20 hoc—homicidium <hi rend="italic">in mg. F</hi> <lb/>
            21 eo <hi rend="italic">FL</hi> uitarc yy et uitare <hi rend="italic">MI</hi> 22 deuitaret <hi rend="italic">MRSFyo</hi> 23 in <lb/>
            eum-quia <hi rend="italic">om. MR</hi> 24 possit <hi rend="italic">SFL$, sed repet</hi>. posset P e*uitare <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ammittere <hi rend="italic">81MB</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. fect. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> 
<pb n="434"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Totus itaque huius quaestionis nodus ad hoc adducit. <lb/>
            ut quaeratur, utrum alienum nullum peccatum, quamuis in <lb/>
            te commissum, tibi inputetur, si leuiore tuo peccato id possis <lb/>
            euitare nec facis, an excepta est omnis inmunditia corporalis. <lb/>
            nemo enim aliquem inmundum fieri dicit, si occidatur aut<lb n="5"/>
            mittatur in carcerem aut in uinculis habeatur aut flagelletur <lb/>
            ceterisque tormentis et cruciatibus adfligatur aut proscribatur <lb/>
            damnisque afficiatur grauissimis usque ad ultimam nuditatem <lb/>
            aut spolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias <lb/>
            per quaecumque conuicia: quidquid horum quisque iniuste<lb n="10"/>
            passus fuerit, nemo est tam demens, qui eum inmundum fieri <lb/>
            dicat. at si fimo perfundatur aut si tale aliquid ei per os <lb/>
            infundatur uel inculcetur patiaturue muliebria, omnium fere <lb/>
            sensus abhorret, et constupratum atque inmundum uocant. <lb/>
            ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata<lb n="15"/>
            exceptis his, quae inmundum faciunt in quem committuntur. <lb/>
            non euitet quisque peccatis suis neque pro se neque pro quoquam, <lb/>
            sed ea sufferat potius fortiterque patiatur, etsi nullis <lb/>
            peccatis suis ea debet euitare neque mendacio, illa uero, quae <lb/>
            ita committuntur in homine, ut eum faciant inmundum, etiam <lb n="20"/>
            peccatis nostris euitare debeamus, ac per hoc nec peccata <lb/>
            dicenda sint, quae propterea fiunt, ut illa inmunditia deuitetur. <lb/>
            quidquid enim ita fit, ut, nisi fieret, iuste reprehenderetur, non <lb/>
            est peccatum. ex quo conficitur, ut nec illa inmunditia uocanda <lb/>
            sit, quando euitandi eam nulla facultas est; habet enim etiam<lb n="25"/>
            tunc, quod recte agat qui eam patitur, ut patienter ferat,

<note type="footnote">1 ..ducit <hi rend="italic">E</hi> ducit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 2 nullum alienum <hi rend="italic">F</hi> 3 leuiori <foreign xml:lang="grc">β</foreign> peccato <lb/>
            <hi rend="italic">onl</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <hi rend="italic">er. in E</hi> 4 nec &lt;p facias <hi rend="italic">DiRFrcpb</hi> excipienda <hi rend="italic">F est<lb/>
             om. MREłrł</hi> 8 dampnisque <hi rend="italic">F</hi> 9 eispolietar <hi rend="italic">Mbd</hi> expolietur E2Bt, <lb/>
            10 conuitia <hi rend="italic">M</hi> quicquid <hi rend="italic">SM</hi> iniuste quisque <hi rend="italic">F</hi> quicque ? <lb/>
            11 tam. <hi rend="italic">S</hi> 12 a»t E 13 inconculcetur 1\'"( patiaturne p 14 sensum <lb/>
            &lt;p eiorret <hi rend="italic">M</hi> eihorrct 2i?p® et <hi rend="italic">om. SF</hi> CODstupratuml <lb/>
            conspurcatum <hi rend="italic">Mfabd, (s. I.)</hi> E* conspurgatum <hi rend="italic">Ef</hi> 16 iis <hi rend="italic">Ebd</hi> committitur <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 17 nonne uitet <hi rend="italic">MR</hi> 19 uitare <hi rend="italic">E</hi> 20 hominem <hi rend="italic">}},.bd</hi> <lb/>
            22 sunt <hi rend="italic">F</hi> fiant <hi rend="italic">M</hi> 23 quicquid <hi rend="italic">RM</hi> ita] uita <hi rend="italic">R</hi> 25 enim <lb/>
            <hi rend="italic">exp. E om</hi>. (J 26 recte <hi rend="italic">ex</hi> certe <hi rend="italic">E</hi> ea <hi rend="italic">MREftbd</hi> pacienter a </note> <lb/>
             
<pb n="435"/>
            quidquid non potest euitare. nullus autem recte agens inmundus <lb/>
            fieri potest quolibet contagio corporali. inmundus est enim <lb/>
            ante deum omnis iniquus. mundus ergo est omnis iustus, etsi <lb/>
            non ante homines, tamen ante deum, qui sine errore iudicat. <lb/>
            proinde nec cum ea patitur data euitandi potestate, contactu <lb n="5"/>
            ipso inmundus fit, sed peccato, quo ea, cum posset, noluit <lb/>
            euitare. nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa <lb/>
            euitanda factum esset. propter haec igitur euitanda quisquis <lb/>
            mentitus fuerit, non peccat. 
</p></div></div></body></text></TEI>