Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? quo genere admisso atque adprobato omnis omnino 4 cf. Gen. 19, 8 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur SF esset iostos E 6 foeminarum E 8 corpore E 10 cuiquam uel R βγφ , (vel 8. I.) E alio] aliquo MRE2 £