<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio <lb n="10"/>
            esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas <lb/>
            multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem <lb/>
            peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse <lb/>
            flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut <lb/>
            iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem <lb n="15"/>
            intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam <lb/>
            perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando <lb/>
            esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, <lb/>
            partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda <lb/>
            sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, <lb n="20"/>
            quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, <lb/>
            ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? <lb/>
            unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam <lb/>
            causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa <lb/>
            narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque <lb n="25"/>
            hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? <lb/>
            quo genere admisso atque adprobato omnis omnino

<note type="footnote"> 4 cf. Gen. 19, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur <hi rend="italic">SF</hi> esset <lb/>
            iostos <hi rend="italic">E</hi> 6 foeminarum <hi rend="italic">E</hi> 8 corpore <hi rend="italic">E</hi> 10 cuiquam uel R<foreign xml:lang="grc">βγφ</foreign>, <lb/>
            (vel <hi rend="italic">8. I.) E</hi> alio] aliquo <hi rend="italic">MRE2 £ &lt;p</hi> 12 diligat <hi rend="italic">M</hi> 14 condicionem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 15 iam <hi rend="italic">om. EI</hi> auctoritate R2 16 paenitus <hi rend="italic">S</hi> quos <lb/>
            <hi rend="italic">(s aup</hi>. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire <hi rend="italic">M</hi> 21 credum <lb/>
            <hi rend="italic">Sl</hi> 23 enim] etiam p scire <hi rend="italic">F</hi> 24 et ipse <foreign xml:lang="grc">β</foreign> aestimane <lb/>
            <hi rend="italic">SEl</hi> estimans Fg 27 ammisso <hi rend="italic">MRS1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam <lb/>
            peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita <lb/>
            omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae <lb/>
            falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur <lb/>
            locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel<lb n="5"/>
            aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid <lb/>
            fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae <lb/>
            opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum <lb/>
            ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum <lb/>
            uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum<lb n="10"/>
            bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando <lb/>
            mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: <lb/>
            horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; <lb/>
            restat ergo, ut numquam mentiantur boni. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Sic ista quaestione ex utraque parte considerata<lb n="15"/>
            atque tractata non tamen facile ferenda sententia est; sed <lb/>
            adhuc diligenter audiendi, qui dicunt nullum esse tam malum <lb/>
            factum, quod non in peioris deuitatione faciendum sit; pertinere <lb/>
            autem ad facta hominum non solum quidquid faciunt, <lb/>
            sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. unde, si extitit<lb n="20"/>
            causa, ut eligeret Christianus turificare idolis, ne consentiret <lb/>
            stupro, quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur, recte <lb/>
            uidentur quaerere, cur non etiam mentiretur, ut tantam illam <lb/>
            turpitudinem deuitaret. ipsam enim consensionem, qua se <lb/>
            stuprum pati mallet quam turificare idolis, non passionem<lb n="25"/>
            dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit turificare.

<note type="footnote"> 2 nutrit] mittit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 3 caedene <hi rend="italic">S</hi> 4 falsitati si] falsitatis <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            uel <hi rend="italic">LEfabd</hi> officio F*$o aliunde <hi rend="italic">SE1</hi> perpetrandi F 5 aut <lb/>
            enim] autem <hi rend="italic">MR</hi> in temporalia <hi rend="italic">MR</hi> 6 ueritate <hi rend="italic">M</hi> 9 ueritatis Ifs <lb/>
            ftptus] apertus <hi rend="italic">LF1</hi> 11 eis] his i debere <hi rend="italic">om. F</hi> debere—bonos <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. m. 2 y</hi> 13 horum ergo <hi rend="italic">F</hi> trium-stultum in <hi rend="italic">mg</hi>. m. <hi rend="italic">2 F</hi> <lb/>
            18 deuitatine <hi rend="italic">R</hi> pertine (J 19 facti j3 quicquid <hi rend="italic">Mf</hi> om. ° <lb/>
            20 existit <hi rend="italic">SF</hi> exstitit <hi rend="italic">MBbd</hi> 21 eligeretur <hi rend="italic">M</hi> eligeret uir Bfaz <lb/>
            22 persecutore inisi <hi rend="italic">M</hi> 23 quur <hi rend="italic">MR</hi> ullam <hi rend="italic">F om. L</hi> 24 ipsa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om. BM$\'(, er. in E</hi> 26 elegi Bl turificaret <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            quanto igitur mendacium procliuius elegisset, si mendacio <lb/>
            posset a sancto corpore tam inmane flagitium remouere! 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri <lb/>
            possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut <lb/>
            utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; <lb n="5"/>
            aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius <lb/>
            quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam <lb/>
            stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio <lb/>
            daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto <lb/>
            habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam <lb n="10"/>
            falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, <lb/>
            in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se <lb/>
            occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod <lb/>
            cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se <lb/>
            ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si <lb n="15"/>
            nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare <lb/>
            daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed <lb/>
            pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia <lb/>
            sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii <lb/>
            fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. <lb n="20"/>
            qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut <lb/>
            ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset <lb/>
            patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius <lb/>
            anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio <lb/>
            uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii <lb n="25"/>
            participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea <lb/>
            fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores

<note type="footnote"> 2 şa:tlçţQ (in <hi rend="italic">m9-</hi> m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium <lb/>
            tam inmaneret <hi rend="italic">R</hi> remoueri <hi rend="italic">ME$yp</hi> moneri R 4 consentio P aut] <lb/>
            <hi rend="italic">ITL F</hi> 5 consentio P 6 aut] an F <hi rend="italic">potius pati F 7 faceret R</hi> <lb/>
            ille recte F turificaret <hi rend="italic">R</hi> 12 cur <hi rend="italic">ex</hi> quo F 13 occiderunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            elegerunt <hi rend="italic">hoc Pad</hi> 14 quam se ipsum <hi rend="italic">om</hi>. ap 15 quod il martiri rE <lb/>
            manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            20 sententiam permanentfi R homicida <hi rend="italic">M</hi> 21 etiam] esse F <lb/>
            24 raeperetur <hi rend="italic">R</hi> reperetur <hi rend="italic">M</hi> penam i penas P 25 uiolaret <lb/>
            <hi rend="italic">MRFS*9t1</hi> 26 ipso <hi rend="italic">Sl</hi> quicquid <hi rend="italic">RMfi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="432"/>
            dicunt nisi: fac male, ne nos faciamus? qui si uere nobis <lb/>
            facientibus non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari <lb/>
            deberemus. nunc uero, quando iam faciunt, cum ista [non] <lb/>
            dicunt, cur nobiscum potius quam soli turpes atque nocentes <lb/>
            sint? non enim consensus ille dicendus est, quia non adprobamus<lb n="5"/>
            quod faciunt, semper optantes et, quantum in nobis <lb/>
            est, prohibentes, ne faciant, factumque ipsorum non solum <lb/>
            non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione <lb/>
            damnantes. 
</p></div></div></body></text></TEI>