<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis <lb/>
            cotidianis actibus nostris saepe conturbat, ne aut temere accusemus <lb/>
            mendacium, quod non est mendacium, aut arbitremur <lb n="5"/>
            aliquando . esse mentiendum honesto quodam et officioso ac <lb/>
            misericordi mendacio. quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, <lb/>
            ut quaeramus cum quaerentibus; utrum autem <lb/>
            aliquantum inueniamus, nihil nobis temere adfirmantibus lectori <lb/>
            bene adtendenti satis indicabit ipsa tractatio. latebrosa est <lb n="10"/>
            enim nimis et quibusdam quasi cauernosis anfractibus saepe <lb/>
            intentionem quaerentis eludit, ut modo uelut elabatur e manibus <lb/>
            quod inuentum erat, modo rursus adpareat et rursus <lb/>
            absorbeatur. ad extremum tamen sententiam nostram uelut <lb/>
            certior indago conprehendet. in qua si ullus error est, cum <lb n="15"/>
            ab omni errore ueritas liberet atque in omni errore falsitas

<note rend="script" type="footnote"> 2 Liber Consentii de mendacio <hi rend="italic">fol. 65* M</hi> Incipit de mendacio <hi rend="italic">fol. <lb/>
             136* M, fol. 69b C</hi> Incipit liber sci Augustini cuius titulus est de mendacio <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 1 S</hi> Incipit Augustini Aurelii liber de mendacio <hi rend="italic">fol. 224x. f</hi> <lb/>
            Incipit liber de mendacio <hi rend="italic">fol. 110* L, fol. 140* F, fol. 123 E</hi> Incipit <lb/>
            sci Augustini liber de mendatio <hi rend="italic">fol. 1% y, fol. 17*</hi> (J 3 questio <hi rend="italic">(semper<lb/>
             fere</hi> e) <hi rend="italic">or</hi> mendatio <hi rend="italic">(saepissitne</hi> t) <hi rend="italic">F</hi> 4 sepe <hi rend="italic">M, (semper fere</hi> e <hi rend="italic">pro</hi> <lb/>
            aea PY 6 offltioso (t <hi rend="italic">pro</hi> c <hi rend="italic">et</hi> c <hi rend="italic">pro</hi> t <hi rend="italic">saepissime)</hi> P 7 misericorde <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            questionem <hi rend="italic">S</hi> 8 ut] aut J2 9 aliquantum] aliquid Myfa aliquid... <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            inueniamur <hi rend="italic">W</hi> nichil <hi rend="italic">(semper fere) Ffy</hi> 10 attendente <hi rend="italic">M</hi> 11 nimis <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> amfractibus <hi rend="italic">MRf</hi> anfranctibus <hi rend="italic">E</hi> sepe <hi rend="italic">R</hi> 12 querentis <lb/>
            <hi rend="italic">(saepe</hi> e <hi rend="italic">pro</hi> ae) <hi rend="italic">R</hi> uelud P uelut-modo <hi rend="italic">oMt. Y*</hi> 14 obsorbeatur <lb/>
            <hi rend="italic">MBC</hi> uelnd <hi rend="italic">Or</hi> 15 cercior T compraehendaet j compraohendet <lb/>
            &lt;p comprehendit <hi rend="italic">SEFfiW ullus]</hi> utilis <hi rend="italic">SLElW</hi> 16 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. MCo</hi> omnis <hi rend="italic">C</hi> erroris <hi rend="italic">C</hi> errori cp </note> <lb/>
             
<pb n="414"/>
            inplicet, numquam errari tutius existimo, quam cum in amore <lb/>
            nimio ueritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. qui enim <lb/>
            seuere reprehendunt, hoc nimium dicunt esse; ipsa autem <lb/>
            ueritas fortasse adhuc dicat: nondum est satis. sane quisquis <lb/>
            legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita<lb n="5"/>
            minus reprehendes. eloquium noli quaerere; multum enim de <lb/>
            rebus laborauimus et de celeritate absoluendi tam necessarii <lb/>
            cotidianae uitae operis: unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis <lb/>
            cura uerborum. 
</p></div></div></body></text></TEI>