<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="46" unit="altchapter"/> Audiat eundem antistitem dei in sexto itidem<lb n="5"/>
            libro eiusdem operis dicentem: &lt;cur autem non receperint eum, <lb/>
            euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat <lb/>
            euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam <lb/>
            gestiebant. sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum <lb/>
            facit\'. o sensum hominis dei ex ipso haustum fonte<lb n="10"/>
            gratiae dei! \'deus\', inquit, quos dignatur uocat et quem uult <lb/>
            religiosum facit\'. uidete, si non illud est propheticum: miserebor, <lb/>
            cuius misertus ero, et misericordiam praestabo, <lb/>
            cui misericors fuero, et illud apostolicum: igitur non <lb/>
            uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, qui,<lb n="15"/>
            ut dicit etiam nostrorum temporum homo eius, \'quem dignatur <lb/>
            uocat et quem uult religiosum facit\'. numquid aliquis dicere <lb/>
            audebit nondum esse religiosum, (qui currit ad dominum et <lb/>
            ab eo se regi cupit et uoluntatem suam ex eius uoluntate <lb/>
            suspendit et qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum<lb n="20"/>
            cum eo fit spiritus\'? at hoc totum tam magnum <lb/>
            religiosi hominis opus Pelagius \'non\' dicit (effici nisi arbitrii <lb/>
            libertate\'. contra autem beatus Ambrosius ipsius tam excellenter <lb/>
            ore laudatus dominus deus\', inquit, \'quem dignatur uocat et <lb/>
            quem uult religiosum facit\\ ergo ut currat ad dominum et ab<lb n="25"/>
            eo se regi cupiat suamque uoluntatem ex eius uoluntate

<note type="footnote"> 5 Ambros. ib. VII 27 7 Luc. 9, 53 12 Ex. 33, 19; Rora. 9, 15 <lb/>
            14 Rom. 9, 16 18 cf. 143, 18 20 cf. I Cor. 6, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 audiat fideliter imitetur humiliter <hi rend="italic">C</hi> 3 per petram] perperam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 eiusdem operis <hi rend="italic">om. V</hi> reperint <hi rend="italic">M</hi> 8 hyerusalem <hi rend="italic">M</hi> ihertm <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            iertm P intra samariam recipi C 10 austum <hi rend="italic">m. 1 T, MC</hi> 11 quos <lb/>
            <hi rend="italic">(s in ras.) M</hi> 14 ero C igitur <hi rend="italic">om. b</hi> 15 est <hi rend="italic">om. bd</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 16 etiam <hi rend="italic">om. V</hi> eius dignatur quem uocat <hi rend="italic">V</hi> eius] dei C <lb/>
            18 religiosum esse <hi rend="italic">C</hi> deum <hi rend="italic">b</hi> et <hi rend="italic">om. T</hi> 19 uoluntate eius C <lb/>
            20 suspendat <hi rend="italic">M</hi> aderendo <hi rend="italic">CTP</hi> 22 dicit non C 23 excellenti <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 inquit] non <hi rend="italic">M</hi> 26 regi se <hi rend="italic">TP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            suspendat eique adhaerendo iugiter unus secundum apostolum <lb/>
            cum eo fiat spiritus, deus quem uult religiosum facit: et <lb/>
            hoc totum homo nisi religiosus non facit. quapropter nisi a <lb/>
            deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit? 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="47" unit="altchapter"/> Sed quia ista quaestio, ubi de arbitrio <lb n="5"/>
            uoluntatis et dei gratia disputatur, ita est ad discernendum <lb/>
            difficilis, ut, quando defenditur liberum arbitrium, negari dei <lb/>
            gratia uideatur, quando autem asseritur dei gratia, liberum <lb/>
            arbitrium putetur auferri, potest Pelagius ita se latebris obscuritatis <lb/>
            huius inuoluere, ut etiam his quae a sancto Ambrosio <lb n="10"/>
            conscripta posuimus consentire se dicat et ea se quoque sentire <lb/>
            proclamet semperque sensisse atque ita singula conetur exponere, <lb/>
            ut etiam eius sententiae conuenire credantur. quapropter <lb/>
            quantum attinet ad istam de diuina gratia et adiutorio quaestionem, <lb/>
            tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse, <lb n="15"/>
            uelle, esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem. si <lb/>
            ergo consenserit nobis non solam possibilitatem in homine, <lb/>
            etiamsi nec uelit nec agat bene, sed ipsam quoque uoluntatem <lb/>
            et actionem, id est ut bene uelimus et bene agamus. quae <lb/>
            non sunt in homine, nisi quando bene uult et bene agit — si, <lb n="20"/>
            ut dixi, consenserit etiam ipsam uoluntatem et actionem diuinitus <lb/>
            adiuuari et sic adiuuari, ut sine illo adiutorio nihil bene <lb/>
            uelimus et agamus, eamque esse gratiam dei per Iesum <lb/>
            Christum dominum nostrum, in qua nos sua non nostra <lb/>
            iustitia iustos facit, ut ea sit uera nostra iustitia, quae nobis <lb n="25"/>
            ab illo est, nihil de adiutorio gratiae dei, quantum arbitror, <lb/>
            inter nos controuersiae relinquetur.

<note type="footnote"> 1 cf. I Cor. 6, 17 5 cf. contra Iulianum Pelag. IV 47 (XLIV <lb/>
            762 M.) 28 cf. Rom. 7, 25 25 cf. Phil. 3, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 suspensadat <hi rend="italic">M</hi> unus sit <hi rend="italic">M</hi> unus cum eo fit sps ds C 2 fieri <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            di <hi rend="italic">M</hi> et-facit <hi rend="italic">om. V</hi> 5 arbitrio libert$ti§ C 9 auferri pute- <lb/>
            <hi rend="italic">tur C pe.lagius T se om. CV latebras V 10 huius om. b</hi> huius <lb/>
            se <hi rend="italic">C</hi> 12 proclamat (a <hi rend="italic">fin. sup</hi>. e <hi rend="italic">add.) T</hi> 15 ista <hi rend="italic">b</hi> distincxit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">V</hi> distinguit <hi rend="italic">C</hi> 16 esse] et agere <hi rend="italic">V</hi> 17 solll C possibilitatem <lb/>
            dicit esse <hi rend="italic">M</hi> 22 et sic adiuuari <hi rend="italic">om. b</hi> 24 nos adiuuat <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 iustos-iustitia <hi rend="italic">om. Vb</hi> iustos] saluos nos <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> 
<pb n="164"/>
            
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="48" unit="altchapter"/> Illud autem propter quod sanctum sic laudauit <lb/>
            Ambrosium, quia scilicet in scriptis eius inuenit ex <lb/>
            laudibus Zachariae et Elisabeth posse hominem in hac uita <lb/>
            esse sine peccato, quamquam negandum non sit, si hoc uelit <lb/>
            deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen <lb n="5"/>
            diligentius quemadmodum dictum sit. dictum enim est, quantum <lb/>
            mihi uidetur, secundum quandam inter homines conuersationem <lb/>
            probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum iuste <lb/>
            posset in accusationis et criminationis querelam uocare. quam <lb/>
            propterea in dei conspectu Zacharias et eius uxor habuisse<lb n="10"/>
            referuntur, quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant, <lb/>
            sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis dei. non <lb/>
            autem dictum est hoc secundum illam perfectionem iustitiae, <lb/>
            in qua uere atque omnimodo inmaculati perfectique uiuemus. <lb/>
            nam et apostolus Paulus dixit secundum iustitiam, quae<lb n="15"/>
            ex lege est, se fuisse sine querela, in qua lege etiam <lb/>
            Zacharias sine querela conuersabatur; sed hanc apostolus <lb/>
            iustitiam in stercoribus et detrimentis deputauit in comparatione <lb/>
            iustitiae, quam speramus et quam nunc esurire ac sitire <lb/>
            debemus ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est<lb n="20"/>
            in fide, quamdiu iustus ex fide uiuit. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/> Audiat denique ipsum uenerabilem antistitem, <lb/>
            cum exponeret Esaiam prophetam, dicentem neminem in hoc <lb/>
            mundo esse sine peccato, ubi nemo potest dicere &lt;in hoc <lb/>
            mundo\' eum dixisse uelut in dilectione huius mundi. de apostolo<lb n="25"/>
            etenim loquebatur, qui dixit: conuersatio nostra in <lb/>
            caelis est. hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans, <lb/>
            \'perfectos\', inquit, \'secum multos ait apostolus in hoc adhuc <lb/>
            mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti

<note type="footnote"> 10 cf. Luc. 1, 6 15 Phil. 3, 6 18 cf. Phil. 3, 8 19 cf. <lb/>
            Jlatth. 5, 6 21 Rom. 1, 17 26 Phil. 3, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 sic laudauit Banctum bd 2 scripturis P</hi> 3 zacariae C helizabeth <lb/>
            <hi rend="italic">CCh</hi> 6 est enim <hi rend="italic">CChTP</hi> 12 noti <hi rend="italic">om. V</hi> 19 ad <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> <lb/>
            20 deberemus <hi rend="italic">M</hi> 23 isaiam <hi rend="italic">P</hi> isayam <hi rend="italic">Ch</hi> ysayam C 26 dicit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 adhuc <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 29 qua (s. a <hi rend="italic">add</hi>. ae) <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            esse non poterant, quia ipse dixit: uidemus nunc per speculum <lb/>
            in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; <lb/>
            nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut <lb/>
            et cognitus sum. ita et inmaculati sunt in hoc mundo et <lb/>
            inmaculati erunt in regno dei, cum utique, si minutius excutias, <lb n="5"/>
            inmaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato\'. illud <lb/>
            ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia <lb/>
            Pelagius utitur, aut secundum quendam modum dictum est, <lb/>
            probabilem quidem, sed non minutius excussum, aut certe, si <lb/>
            ille uir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae <lb n="10"/>
            atque omnimodo perfectae iustitiae, cui nihil addi iam posset, <lb/>
            fuisse existimauit, profecto sententiam suam minutius excutiendo <lb/>
            correxit. 
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="50" unit="altchapter"/> Attendat sane iste in eodem ipso loco, unde hoc <lb/>
            Ambrosianum testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam <lb n="15"/>
            illud eum dixisse, quod \'ab initio esse inmaculatum humanae <lb/>
            inpossibile sit naturae\', ubi omnino illam naturalem possibilitatem, <lb/>
            quam Pelagius non uult fideliter respicere peccato esse <lb/>
            uitiatam et ideo iactanter extollit, eneruem infirmamque testatur <lb/>
            uenerandus Ambrosius, procul dubio contra istius uoluntatem, <lb n="20"/>
            sed non contra apostolicam ueritatem, ubi legitur: fuimus et <lb/>
            nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri. ipsa est <lb/>
            enim per peccatum primi hominis, quod ex libero eius uenit <lb/>
            arbitrio, uitiata et damnata natura, cui sola per mediatorem <lb/>
            dei et hominum et omnipotentem medicum diuina subuenit <lb n="25"/>
            gratia. de cuius adiutorio ad iustificationem nostram, quo <lb/>
            deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, quos <lb/>
            prior dilexit, donans eis ut diligeretur ab eis, quia iam diu <lb/>
            est ut disserimus, deinceps incipiamus, quantum dominus

<note type="footnote"> 1 I Cor. 13, 12 21 Eph. 2, 3 24 cf. I Tira. 2, 5 27 cf. <lb/>
            Rom. 8, 28 28 cf. I Ioh. 4, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 enigmate <hi rend="italic">MCP</hi> faciae <hi rend="italic">M</hi> 5 minucius <hi rend="italic">C</hi> 9 minutius quidem C <lb/>
            10 adque <hi rend="italic">M</hi> aut P helisabeth <hi rend="italic">Ch</hi> helisabet <hi rend="italic">C</hi> 14 attenda P 15 as- . <lb/>
            sflsit <hi rend="italic">C</hi> 18 pellagius <hi rend="italic">T</hi> 27 deum <hi rend="italic">b</hi> cooperantur <hi rend="italic">b</hi> 29 utI <lb/>
            quod <hi rend="italic">V</hi> disseruimus <hi rend="italic">Vb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            adiuuerit, etiam de peccato, quod per unum hominem cum <lb/>
            morte intrauit in mundum atque ita in omnes homines <lb/>
            pertransiit aduersus istos, qui in errorem huic <lb/>
            contrarium ueritati apertius eruperunt, quae satis esse uidebuntur <lb/>
            exprimere.

<note type="footnote"> 2 Rom. 5, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 erumpunt <hi rend="italic">V</hi> uidetur <hi rend="italic">V</hi> 5 Explicit liber primus. Inč secundus <lb/>
            ad scm Pinianum <hi rend="italic">M</hi> ExpJ lib primus. Incipit secundus <hi rend="italic">C</hi> Explicit <lb/>
            liber primus Aurelii Augustini epi de gra xpi II de peccato originali <lb/>
            çQųtrą. Pelagiv.H1 ęţ çęlęŞţjŲlll Inč lib II\' <hi rend="italic">Ch</hi> Explicit liber primus Aurelii <lb/>
            Augustini epi de gra xpi et de peccato originali contra Pelagium <lb/>
            et Celestium. Inč liber scds <hi rend="italic">T</hi> Explicit liber primus contra Pelagium <lb/>
            et Celestium ad Albinam, Pinianum et Melaniam de gra xpi. InC scds <lb/>
            ad eosdem de peccato originali P </note><lb n="5"/>
            
</p><pb n="167"/></div></div></body></text></TEI>