<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="42" unit="altchapter"/> Hoc ergo pro meo captu intellegere potui in <lb/>
            Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod <lb/>
            qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt <lb/>
            constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est, <lb/>
            non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis, <lb n="15"/>
            aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum <lb/>
            suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur. <lb/>
            utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus <lb/>
            eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio <lb/>
            diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec <lb n="20"/>
            suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius <lb/>
            in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione <lb/>
            defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum <lb/>
            Ambrosium quemadmodum laudet accipite. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="43" unit="altchapter"/> \'Beatus\', inquit, \'Ambrosius episcopus, in cuius <lb n="25"/>
            praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter <lb/>
            Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum <lb/>
            in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 15, 32 13 cf. Rora. 10. 3 14 cf. Phil. 3, 9 25 cf. <lb/>
            Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius </note>

<note type="footnote"> 1 adorandum <hi rend="italic">V</hi> concedunt <hi rend="italic">M</hi> 3 propriae <hi rend="italic">M</hi> 4 arbitrantur M <lb/>
            6 euuangelica <hi rend="italic">Ch</hi> 9 contendant <hi rend="italic">M</hi> 11 Haec <hi rend="italic">bd</hi> in <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> <lb/>
            pelagii in scriptis <hi rend="italic">Ch</hi> 12 quam <hi rend="italic">V</hi> nominauit <hi rend="italic">Vb</hi> quod hi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere <hi rend="italic">Vb</hi> 16 cognoscere <lb/>
            P 17 aperte <hi rend="italic">TPb</hi> 20 diuinae <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 21 praeterierint <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            22 recente <hi rend="italic">C</hi> 27 pciosus <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> procipuus <hi rend="italic">TP V</hi> emanauit <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="160"/>
            reprehendere\'. ecce qualibus et quantis praedicat laudibus <lb/>
            quamlibet sanctum et doctum uirum, nequaquam tamen auctoritati <lb/>
            scripturae canonicae comparandum. quem propterea sic <lb/>
            iste commendat, quia uidetur sibi in quodam loco librorum <lb/>
            eius eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato. <lb n="5"/>
            unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad <lb/>
            non peccandum adiuuamur iusteque uiuendum. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="44" unit="altchapter"/> Audiat ergo illum uenerabilem antistitem <lb/>
            dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii <lb/>
            secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris. <lb n="10"/>
            \'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur <lb/>
            humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire <lb/>
            sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et <lb/>
            ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia <lb/>
            in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius<lb n="15"/>
            etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus <lb/>
            et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam <lb/>
            uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum <lb/>
            de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum <lb/>
            homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed<lb n="20"/>
            per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat <lb/>
            qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime <lb/>
            praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, <lb/>
            qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="45" unit="altchapter"/> Ipsam denique paenitentiam, quam procul<lb n="25"/>
            dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut

<note type="footnote"> 9 Ambr. expos. cuang. sec. Luc. II 84 (XV 1583 M.) 14 I Cor. <lb/>
            10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 </note>

<note type="footnote"> 1 qualibus] quamlibet <hi rend="italic">b</hi> 2 quemlibet <hi rend="italic">b</hi> auctoritatis <hi rend="italic">M</hi> 5 quo <lb/>
            probet] quolibet <hi rend="italic">TP</hi> quemlibet <hi rend="italic">V</hi> sine peccato esse posse C 7 peccandum <lb/>
            non <hi rend="italic">POlt m. 1</hi> 10 deum <hi rend="italic">CTPCh m. 1</hi> 11 utique utiqui? <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            itaque <hi rend="italic">TPVd</hi> est studiis <hi rend="italic">M</hi> 13 nemo-domino <hi rend="italic">om. TPC m. 1</hi> <lb/>
            15 uidetis enim <hi rend="italic">C</hi> 19 feneratoris unius <hi rend="italic">bd</hi> faeneratoris <hi rend="italic">MC</hi> <lb/>
            20 hominem <hi rend="italic">b</hi> debuerit <hi rend="italic">M</hi> 21 di <hi rend="italic">C</hi> 22 gratia <hi rend="italic">M</hi> eccepertinere <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 24 quaiji <hi rend="italic">Ch</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            agatur, in nono eiusdem operis libro beatus dicit Ambrosius <lb/>
            ita loquens: \'bonae lacrimae, quae culpam lauant. denique <lb/>
            quos Iesus respicit, plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, <lb/>
            quia non respexerat dominus; negauit secundo, non fleuit, <lb/>
            quia adhuc non respexerat dominus; negauit et tertio, respexit <lb n="5"/>
            Iesus, et ille amarissime fleuit\'. legant isti euangelium et <lb/>
            uideant dominum Iesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum <lb/>
            principibus audiretur, apostolum uero Petrum foris et deorsum <lb/>
            in atrio cum seruis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, <lb/>
            sicut ueracissima et concordissima euangelistarum narratione <lb n="10"/>
            monstratur. unde non potest dici, quod corporalibus oculis <lb/>
            eum dominus uisibiliter admonendo respexerit. et ideo quod <lb/>
            ibi scriptum est: respexit eum dominus, intus actum est, <lb/>
            in mente actum est, in uoluntate actum est. misericordia <lb/>
            dominus latenter subuenit, cor tetigit, memoriam reuocauit, <lb n="15"/>
            interiorem gratia sua uisitauit Petrum, interioris hominis usque <lb/>
            ad exteriores lacrimas mouit et produxit affectum. ecce quemadmodum <lb/>
            deus adiuuando adest uoluntatibus et actionibus nostris! <lb/>
            ecce quemadmodum et uelle et operari operatur in nobis! <lb/>
            
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si <lb n="20"/>
            Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati <lb/>
            fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se <lb/>
            praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea <lb/>
            abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam <lb/>
            obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et <lb n="25"/>
            factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem,

<note type="footnote"> 1 Ambr. expo3. euang. sec. Luc. X 89 3 cf. Luc. 22, 58-62 <lb/>
            9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh. <lb/>
            18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91 <lb/>
            21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 decimo b <hi rend="italic">libro om. V beatus ambroeius aperit ita V</hi> ambrosius <lb/>
            dicit <hi rend="italic">C</hi> 3 plorant delictum <hi rend="italic">b</hi> 4 secundo et non <hi rend="italic">Pb</hi> 6 legant <lb/>
            autem <hi rend="italic">M</hi> 10 uerissima <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 11 ostenditur C 12 ammonendo <lb/>
            <hi rend="italic">CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. CTP</hi> 15 latente <hi rend="italic">M</hi> 16 interiore <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> in interiore <lb/>
            homine <hi rend="italic">V</hi> 17 perduxit ad fletum <hi rend="italic">V</hi> 18 actionibus] affectionibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 habundantia <hi rend="italic">MP</hi> 25 obfuisse <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 26 uirum <hi rend="italic">om. P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            imitetur credentem, cuius doctrinam fidemque laudauit; audiat <lb/>
            humiliter imitetur fideliter; non de se pertinaciter praesumat, <lb/>
            ne pereat. quid in eo pelago uult mergi Pelagius, unde per <lb/>
            petram liberatus est Petrus? \'
</p></div></div></body></text></TEI>