Hoc ergo pro meo captu intellegere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est, non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis, aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur. utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet accipite. \'Beatus\', inquit, \'Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est 8 cf. Matth. 15, 32 13 cf. Rora. 10. 3 14 cf. Phil. 3, 9 25 cf. Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius 1 adorandum V concedunt M 3 propriae M 4 arbitrantur M 6 euuangelica Ch 9 contendant M 11 Haec bd in om. m. 1 M pelagii in scriptis Ch 12 quam V nominauit Vb quod hi M 15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere Vb 16 cognoscere P 17 aperte TPb 20 diuinae om. m. 1 C 21 praeterierint M 22 recente C 27 pciosus m. 1 Ch procipuus TP V emanauit V reprehendere\'. ecce qualibus et quantis praedicat laudibus quamlibet sanctum et doctum uirum, nequaquam tamen auctoritati scripturae canonicae comparandum. quem propterea sic iste commendat, quia uidetur sibi in quodam loco librorum eius eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato. unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad non peccandum adiuuamur iusteque uiuendum. Audiat ergo illum uenerabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris. \'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere. Ipsam denique paenitentiam, quam procul dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut 9 Ambr. expos. cuang. sec. Luc. II 84 (XV 1583 M.) 14 I Cor. 10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 1 qualibus] quamlibet b 2 quemlibet b auctoritatis M 5 quo probet] quolibet TP quemlibet V sine peccato esse posse C 7 peccandum non POlt m. 1 10 deum CTPCh m. 1 11 utique utiqui? C itaque TPVd est studiis M 13 nemo-domino om. TPC m. 1 15 uidetis enim C 19 feneratoris unius bd faeneratoris MC 20 hominem b debuerit M 21 di C 22 gratia M eccepertinere om. V 24 quaiji Ch . agatur, in nono eiusdem operis libro beatus dicit Ambrosius ita loquens: \'bonae lacrimae, quae culpam lauant. denique quos Iesus respicit, plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, quia non respexerat dominus; negauit secundo, non fleuit, quia adhuc non respexerat dominus; negauit et tertio, respexit Iesus, et ille amarissime fleuit\'. legant isti euangelium et uideant dominum Iesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur, apostolum uero Petrum foris et deorsum in atrio cum seruis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicut ueracissima et concordissima euangelistarum narratione monstratur. unde non potest dici, quod corporalibus oculis eum dominus uisibiliter admonendo respexerit. et ideo quod ibi scriptum est: respexit eum dominus, intus actum est, in mente actum est, in uoluntate actum est. misericordia dominus latenter subuenit, cor tetigit, memoriam reuocauit, interiorem gratia sua uisitauit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrimas mouit et produxit affectum. ecce quemadmodum deus adiuuando adest uoluntatibus et actionibus nostris! ecce quemadmodum et uelle et operari operatur in nobis! Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem, 1 Ambr. expo3. euang. sec. Luc. X 89 3 cf. Luc. 22, 58-62 9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh. 18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91 21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 1 decimo b libro om. V beatus ambroeius aperit ita V ambrosius dicit C 3 plorant delictum b 4 secundo et non Pb 6 legant autem M 10 uerissima m. 1 T 11 ostenditur C 12 ammonendo CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum est om. CTP 15 latente M 16 interiore CChTPVbd in interiore homine V 17 perduxit ad fletum V 18 actionibus] affectionibus V 24 habundantia MP 25 obfuisse om. m. 1 C 26 uirum om. P XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. 11 imitetur credentem, cuius doctrinam fidemque laudauit; audiat humiliter imitetur fideliter; non de se pertinaciter praesumat, ne pereat. quid in eo pelago uult mergi Pelagius, unde per petram liberatus est Petrus? \'