<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Emendet haec omnia, ne, si in rerum magnarum <lb/>
            profunditate humana errauit infirmitas, etiam diabolica huic <lb n="15"/>
            accedat errori uel fallacia uel animositas siue negando quod <lb/>
            sensit siue defendendo quod perperam sensit, cum id se non <lb/>
            debuisse sentire commemorata perspicua ueritate cognouerit. <lb/>
            istam quippe gratiam, qua iustificamur, id est qua caritas <lb/>
            dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum <lb n="20"/>
            qui datus est nobis, in Pelagii et Caelestii scriptis, <lb/>
            quaecumque legere potui, nusquam eos inueni quemadmodum <lb/>
            confitenda est confiteri, prorsus numquam eos aduerti, sicut <lb/>
            agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit <lb/>
            apostolus: non hi qui filii carnis. hi filii dei, sed filii <lb n="25"/>
            promissionis deputantur in semen. quod enim promittit <lb/>
            deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit <lb/>
            ipse per gratiam. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Nam ut de Caelestii opusculis interim taceam uel <lb/>
            libellis eius, quos iudiciis ecclesiasticis allegauit, quae uobis

<note type="footnote"> 12 Ioh. 15, 5 19 Rom. 5, 5 25 Rom. 9, 8 29 cf. contra duas <lb/>
            ep. Pel. II 5 (XLIV 574 M.) et ep. Zosimi CSEL XXXV 99 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 hic] hoc <hi rend="italic">V</hi> 6 facilius <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 8 est] r.-\' şest C 14 ne <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            15 non etiam <hi rend="italic">M</hi> 17 <hi rend="italic">alt</hi>. sentit <hi rend="italic">b</hi> 21 celestii <hi rend="italic">Ch</hi> 23 nusquam <hi rend="italic">Pbd</hi> <lb/>
            26 semine b 27 per naturam <hi rend="italic">b</hi> 29 celestii <hi rend="italic">CCh</hi> 30 alligauit <hi rend="italic">MTP, <lb/>
            m. 1 CCh</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="150"/>
            omnia cum aliis quas necessarias existimauimus litteris mittenda <lb/>
            curauimus, quibus omnibus diligenter inspectis possitis <lb/>
            aduertere non eum ponere dei gratiam, qua iuuamur uel ad <lb/>
            declinandum a malo uel ad faciendum bonum praeter naturale <lb/>
            arbitrium uoluntatis nisi in lege atque doctrina, ita ut ipsas<lb n="5"/>
            quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur <lb/>
            homini quid concupiscat et diligat — ut ergo haec interim <lb/>
            omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum <lb/>
            Romam fidei suae misit scribens ad beatae memoriae papam <lb/>
            Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. in his ergo litteris<lb n="10"/>
            \'duo\' dicit \'esse de quibus eum homines infamare conantur: <lb/>
            unum, quod neget paruulis baptismi sacramentum et absque <lb/>
            redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat, aliud, <lb/>
            quod ita dicat posse hominem uitare peccatum, ut dei excludat <lb/>
            auxilium et in tantum libero confidat arbitrio. ut gratiae repudiet<lb n="15"/>
            adiutorium\'. sed de baptismo paruulorum, quamuis eis <lb/>
            dandum esse concedat, quam peruerse contra fidem christianum <lb/>
            et catholicam sentiat ueritatem, non hic locus est ut diligentius <lb/>
            disseramus; nunc enim de adiutorio gratiae quod instituimus <lb/>
            peragendum est. unde ad id quod proposuit quid etiam hinc<lb n="20"/>
            respondeat uideamus. ut enim omittamus eius inuidiosas de <lb/>
            suis inimicis querelas, ubi ad rem uentum est, ita locutus est. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> &lt;Ecce&gt;, inquit, &lt;apud beatitudinem tuam epistula ista <lb/>
            me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et <lb/>
            non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus,<lb n="25"/>
            quod in omnibus bonis operibus diuino adiuuatur semper <lb/>
            auxilio\'. cernitis utique pro intellectu, quem uobis dominus dedit, <lb/>
            haec eius uerba soluendae non sufficere quaestioni. quaerimus <lb/>
            enim adhuc, quo auxilio liberum adiuuari dicat arbitrium, ne

<note type="footnote"> 3 cf. I Petr. 3, 11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 potui b</hi> 3 eumj <hi rend="italic">enira M uel om. V 4 uel ad] et V</hi> naturalS <lb/>
            <hi rend="italic">MC</hi> 7 ergo haec] enim <hi rend="italic">TPV</hi> 8 omittatur <hi rend="italic">V</hi> libellum] <lb/>
            alium <hi rend="italic">P</hi> 11 duo <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> de <hi rend="italic">om. M</hi> 13 regna caelorum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            promitat <hi rend="italic">M</hi> 17 peruersae <hi rend="italic">MC</hi> 2o ad non peccandum <hi rend="italic">bd</hi> 26 semper <lb/>
            adiuuatur <hi rend="italic">b</hi> iuuatur <hi rend="italic">CChTP</hi> iuuamur <hi rend="italic">V</hi> 27 itaque <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> <lb/>
            29 dicat adiuuari <hi rend="italic">TP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            forte, sicut solet, uelit intellegi legem atque doctrinam. si . <lb/>
            enim quaeras cur dixerit \'semper\', poterit respondere, quia <lb/>
            dictum est: et in lege eius meditabitur die ac nocte. <lb/>
            deinde cum de hominis conditione et ad peccandum atque non <lb/>
            peccandum naturali eius possibilitate quaedam interposuisset, <lb n="5"/>
            adiunxit dicens: \'quam liberi arbitrii potestatem dicimus in <lb/>
            omnibus esse generaliter, in christianis, Iudaeis atque gentilibus. <lb/>
            in omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam, <lb/>
            sed in solis christianis iuuatur a gratia\'. iterum quaerimus: <lb/>
            qua gratia? et adhuc poterit respondere: lege atque doctrina <lb n="10"/>
            christiana. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis gratiam <lb/>
            secundum merita dari dicit, cum eos qui hoc dicunt iam in <lb/>
            Palaestina, sicut supra commemoraui, sua illa praeclara purgatione <lb/>
            damnauerit. nam uerba eius ista sunt: &lt;in illis\', inquit, <lb n="15"/>
            \'nudum et inerme est conditionis bonum\' — in eis dicit, qui <lb/>
            christiani non sunt — deinde cetera contexens \'in his uero\', inquit, <lb/>
            \'qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio\'. uidetis <lb/>
            adhuc incertum esse quo auxilio secundum ea quae supra <lb/>
            diximus. sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt et <lb n="20"/>
            dicit: \'illi ideo iudicandi atque damnandi sunt, quia cum <lb/>
            habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem uenire possent <lb/>
            et dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. hi <lb/>
            uero remunerandi sunt qui bene libero utentes arbitrio merentur <lb/>
            domini gratiam et eius mandata custodiunt\'. nempe manifestum <lb n="25"/>
            est eum gratiam dicere secundum merita dari, quamlibet eam <lb/>
            uel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit. <lb/>
            nam cum eos remunerandos dicit, qui bene utuntur libero <lb/>
            arbitrio, et ideo mereri domini gratiam, debitum eis reddi

<note type="footnote">3 P&gt;\\ 1, 2 14 pag. 142, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 solent 3f 2 cur] quare <hi rend="italic">CChTP</hi> 7 gentibus <hi rend="italic">P</hi> 9 iuuatur a <lb/>
            gratia] est natura cum gratia <hi rend="italic">(in mg</hi>. af est natura adiuta per gratiam) <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. b</hi> 13 haec <hi rend="italic">b</hi> 14 palestina <hi rend="italic">MCT</hi> 17 non <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> <lb/>
            18 muniuntur <hi rend="italic">b</hi> 20 his] illis <hi rend="italic">b</hi> 22 finè <hi rend="italic">m. 1 T</hi> ą,(}ul\'nire <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 liii <hi rend="italic">TP</hi> hi* <hi rend="italic">Ch</hi> 24 utentes libero <hi rend="italic">C</hi> 26 dicere gratiam <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="152"/>
            fatetur. ubi est ergo illud apostoli: iustificati gratis per <lb/>
            gratiam ipsius? ubi est et illud: gratia salui facti estis? <lb/>
            et ne putarent per opera\', addidit: per fidem. rursus ne ipsam <lb/>
            fidem sine dei gratia sibi putarent esse tribuendam, et hoc, <lb/>
            inquit, non ex uobis, sed dei donum est. nempe ergo<lb n="5"/>
            illud, unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine <lb/>
            merito accipimus, id est ipsam fidem. aut si negatur dari, <lb/>
            quid est quod dictum est: sicut unicuique deus partitus <lb/>
            est mensuram fidei? si autem sic dicitur dari, ut reddatur <lb/>
            meritis, non donetur, quid est quod iterum dicit: uobis donatum<lb n="10"/>
            est pro Christo non solum ut credatis in eum, <lb/>
            uerum etiam patiamini pro eo? utrumque enim donatum <lb/>
            esse testatus est, et quod credit in Christum et quod patitur <lb/>
            quisque pro Christo. isti autem libero arbitrio sic applicant <lb/>
            fidem, ut fidei uidelicet reddi uideatur non gratuita, sed<lb n="15"/>
            debita gratia, ac per hoc iam nec gratia, quia nisi gratuita <lb/>
            non est gratia. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum <lb/>
            uult transire lectorem, cuius uobis commemorationem fecit, in <lb/>
            quo ea de quibus non interrogabatur multa disseruit. sed nos<lb n="20"/>
            de quibus cum illis agimus, ipsa uideamus. cum enim ab <lb/>
            unitate trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo <lb/>
            nemo quaerebat, disputationem quantam uoluit terminasset, <lb/>
            \'et baptisma\', inquit, unum tenemus, quod isdem sacramenti <lb/>
            uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse<lb n="25"/>
            celebrandum\'. hoc certe uos et a praesente audisse dixistis; <lb/>
            sed quid prodest, quod eisdem uerbis in paruulis quibus et

<note type="footnote"> 1-5 Rom. 3, 24 2 Eph. 2, 8 8 Rom. 12, 3 10 Phil. 1, 29 <lb/>
            24 Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. C</hi> 2 ubi est illud <hi rend="italic">in ras. P</hi> facti <hi rend="italic">om. CliTP</hi> 5 donum <lb/>
            dei <hi rend="italic">P</hi> 6 unde incipit <hi rend="italic">om. V</hi> 8 deus <hi rend="italic">om. C</hi> 10 hoc quod <hi rend="italic">b</hi> 12 ut <lb/>
            patiamini <hi rend="italic">bd</hi> patimini <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 13 creditur <hi rend="italic">M</hi> 16 iam <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> <lb/>
            18 ad-librum <hi rend="italic">in ras. m. 2 C</hi> 19 nobis <hi rend="italic">m. 2 Ch, b</hi> 21 agimus cum <lb/>
            illis <hi rend="italic">bd</hi> 23 noluit <hi rend="italic">M</hi> uolui <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 24 et <hi rend="italic">in Pel. fid. libello deest</hi> <lb/>
            tenemus et iisdem sacram <hi rend="italic">V</hi> 26 dixisti <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            in maioribus celebrari dicit baptismi sacramentum, cum res a <lb/>
            nobis, non sola uerba quaerantur? plus est quod uobis ore <lb/>
            proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, infantes in <lb/>
            remissionem peccatorum accipere baptismum\\ non enim et <lb/>
            hic dixit \'in uerbis remissionis peccatorum\\ sed eos baptizari <lb n="5"/>
            in ipsam remissionem confessus est; et tamen si ab eo quaereretis, <lb/>
            quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere <lb/>
            contenderet. 
</p></div></div></body></text></TEI>