Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare scripturam a quibus habitatur hic mundus? Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo 7 cf. I Cor. 3, 7 17 cf. I Tim. 6, 10 24 I Ioh. 2, 16 29 I Ioh. 4, 7. 8 1 dei] a deo P 5 ut om.. M 9 homo] hõç C 10 defecit M defficit C 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est condita Pb 16 malorum et bonorum C enim est b 17 radix est bonorum b 18 quanto M 23 est om. m. 1 C 25 est om. TP est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est, cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre datam, ut filii eius essemus. Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro, quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime 3 I Ioh. 3, 9 5 1 Cor. 13, 5 9 1 Ioh. 4, 7. 8 21 ep. ad Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. 3 dictum e§t C 4 pr . quia] quare V 9 quum M 11 cum] ut V clamat V 15 habemus TP 16 habemus TP 21 scribit MC ChTP 25 resistemus V 26 sumus MT 1 praedicare dubitamus? quomodo ergo uerax fuit in episcopali examine illa confessio? an forte iam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnauit? confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed iam non tenere, ut de correctione eius apertissime gauderemus. nunc uero cum illi inter cetera et hoc fuisset obiectum, respondit: haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint, qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent\\ quomodo numquam sic tenuit, si hunc antea condiderat librum? aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit? Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari mereamur. Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est 7 de gestis Pelagii pag. 84, 14 20 cf. I Cor. 6, 17 1 dubitauimus M 4 sinodo CChTP 5 confiteatur V 6 correctione (alt . c in ms.) P correptione TCh m. 1 gaudeamus V 8 caelestii (bis) M celestii (bis) CT 10 hunc] haec V ante bd librum condiderat C librum om. V 11 librum ponit post condidit M 13 num . 24 om. b hoc V 15 gratia om. V 16 dii m . 1 T 18 deum b ab eo] ado M a deo CClib ad\'o P ad eo T 20 adherendo MCTP 27 et om. m. 1 C dixit m . 1 T arbitrii libertate qui bene utitur, \'ita se\', inquit, \'totum tradit deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur, ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia? quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus effici potuit nonnisi de arbitrii libertate? 3 Gal. 2, 20 5 cf. Prou. 21, 1 10. 26 cf. I Cor. 6, 17 16 Eph. 2, 8. 9 18 Rom. 11, 6 4 quod P 5 ipse declinet-quo uoluerit om. b 7 merebimur M 8 illo CPCh m. 1, (8. l. m. 2) T 11 cum illo unius efficimur V 12 eficimus C 13 hiis PCh m. 1 21 faciunt m. 1 M 22 gratuita b sed] non P praeueniatur adiutorium dei V 23 currit M 24 alt . a deo om. b 25 adlierebimus MCCh Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus ualde. et eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates.