<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Quid sibi ergo uolunt exempla, nisi quia reuera <lb/>
            nobis eius sensum fecerunt, sicut est pollicitus, clariorem? <lb/>
            non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit manifestius <lb/>
            apertiusque noscamus. quod possumus\', inquit, \'uidere<lb n="25"/>
            oculis, nostrum non est; quod uero bene aut male uidemus, <lb/>
            hoc nostrum est\'. respondeat illi psalmus, ubi deo dicitur: <lb/>
            auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod etsi de <lb/>
            oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos

<note type="footnote"> 13 Ioh. 6, 45 28 Ps. 118, 37 </note>

<note type="footnote"> 5 facit <hi rend="italic">b</hi> 15 pellagius <hi rend="italic">T</hi> uellem ut modo diceret in gratia qualem <lb/>
            eam sentiat <hi rend="italic">V</hi> 16 qualemibet <hi rend="italic">P</hi> adiuuetur <hi rend="italic">C</hi> 19 adque <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 est possibilitatis <hi rend="italic">V</hi> possibilitas <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 21 est <hi rend="italic">om. V</hi> 22 ergo <lb/>
            sibi <hi rend="italic">b</hi> nobis reuera <hi rend="italic">C</hi> 23 pollicitus est <hi rend="italic">Vbd</hi> 26 non <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> <lb/>
            27 hoc <hi rend="italic">om. C</hi> deo] de eo <hi rend="italic">b</hi> 28 de <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            carnis uel bene uidere uel male, non quemadmodum dicuntur <lb/>
            bene uidere sanis oculis intuentes et male lippientes, sed bene <lb/>
            uidere ad subueniendum, male uidere ad concupiscendum. <lb/>
            quamuis enim per hos exteriores oculos uideatur et pauper, <lb/>
            cui subuenitur, et mulier, quae concupiscitur, tamen ex interioribus <lb n="5"/>
            ad male uel bene uidendum misericordia uel libido <lb/>
            procedit. cur ergo dicitur deo: auerte oculos meos, ne <lb/>
            uideant uanitatem? cur petitur quod ad nostram pertinet <lb/>
            potestatem, si deus non adiuuat uoluntatem? 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> \'Quod loqui possumus\', inquit, \'dei est, quod uero <lb n="10"/>
            bene uel male loquimur, nostrum est\'. non hoc docet ille, qui <lb/>
            loquitur bene; non enim uos estis, inquit, qui loquimini, <lb/>
            sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et ut <lb/>
            generaliter\', inquit, \'uniuersa complectar: quod possumus omne <lb/>
            bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, <lb n="15"/>
            qui hoc posse adiuuat\'. ecce etiam hic superiorem repetit <lb/>
            sensum, quod illorum trium, id est. possibilitatis, uoluntatis, <lb/>
            actionis, nonnisi possibilitas adiuuatur. denique adiungens, ut <lb/>
            inpleat quod intendit, \'quod uero bene\\ inquit, \'uel agimus uel <lb/>
            loquimur uel cogitamus, nostrum est\'. oblitus est quod superius <lb n="20"/>
            quasi correxerat, ubi, cum dixisset: ergo in uoluntate et <lb/>
            opere bono laus hominis est\\ adiunxit atque ait immo et <lb/>
            hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem <lb/>
            dedit\'. cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut <lb/>
            saltem in eorum fine diceret: quod possumus omne bonum <lb n="25"/>
            facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui <lb/>
            hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur <lb/>
            uel cogitamus, et nostrum est et illius? non hoc dixit, sed, <lb/>
            nisi fallor, uideor mihi uidere quod timuit.

<note type="footnote"> 7 Ps. 118, 37 12 Matth. 10, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 dicuntur] deum <hi rend="italic">V 2 male uidere lippientes M</hi> 6 bene uel <lb/>
            male C 11 uel bene uel male <hi rend="italic">C</hi> qui locuturis <hi rend="italic">MCh m</hi>. 2 quod <lb/>
            loquuturi <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> qui loquutis (,...,., <hi rend="italic">add. m. 2) C</hi> quod locuturi <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            12 inquit estis <hi rend="italic">ChTP</hi> estis inquit estis <hi rend="italic">M</hi> 13 uestri] mei P 16 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 17 sensum] sermonem <hi rend="italic">V</hi> 25 fine <hi rend="italic">C</hi> 29 quid <hi rend="italic">TVbd</hi> </note> 
<pb n="140"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Cum enim uellet ostendere quare nostrum sit, <lb/>
            \'quia haec\', inquit, omnia uertere etiam in malum possumus\'. <lb/>
            illud ergo timuit, ut non diceret et nostrum est et dei&gt;, ne sibi <lb/>
            responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, <lb/>
            ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit,<lb n="5"/>
            ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum <lb/>
            est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita, <lb/>
            quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus <lb/>
            bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa, <lb/>
            quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro <lb/>
            libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem <lb/>
            utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita <lb/>
            dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate <lb/>
            hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii <lb n="15"/>
            cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere <lb/>
            uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque <lb/>
            radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam <lb/>
            ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec <lb/>
            arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam<lb n="20"/>
            bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum <lb/>
            omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem <lb/>
            bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et <lb/>
            mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus <lb/>
            homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et<lb n="25"/>
            quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor <lb/>
            radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum <lb/>
            facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona <lb/>
            uoluntate procedunt et mala de mala.

<note type="footnote"> 20 cf. Mntth. 7, 18 21 cf. I Tim. 6, 10 </note>

<note type="footnote"> 2 etiam <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 3 ne] quasi <hi rend="italic">V</hi> 5 ideo ęşt et liostrum est <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            hoc nobis <hi rend="italic">C</hi> nobis <hi rend="italic">post</hi> posse <hi rend="italic">leg. in b</hi> 8 bonis operibus P 16 nitereI <lb/>
            ridere <hi rend="italic">V</hi> 17 eamdemque <hi rend="italic">T</hi> 18 constituit radicem <hi rend="italic">Ch</hi> 23 omnium <lb/>
            bonorum <hi rend="italic">ChP</hi> 25 radicis-arbor <hi rend="italic">om. V</hi> 27 radicis mala <hi rend="italic">V</hi> enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">Vbd</hi> ej)ji|i <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 autem) <hi rend="italic">Ch</hi> radič C </note> 
<pb n="141"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Facit autem homo arborem bonam. quando dei <lb/>
            accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum <lb/>
            facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus <lb/>
            nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus <lb/>
            bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua <lb n="5"/>
            boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus <lb/>
            cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per <lb/>
            quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum. <lb/>
            malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum <lb/>
            facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe <lb n="10"/>
            defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam <lb/>
            naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat; <lb/>
            sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium <lb/>
            naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat. 
</p></div></div></body></text></TEI>