Quid sibi ergo uolunt exempla, nisi quia reuera nobis eius sensum fecerunt, sicut est pollicitus, clariorem? non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit manifestius apertiusque noscamus. quod possumus\', inquit, \'uidere oculis, nostrum non est; quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est\'. respondeat illi psalmus, ubi deo dicitur: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod etsi de oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos 13 Ioh. 6, 45 28 Ps. 118, 37 5 facit b 15 pellagius T uellem ut modo diceret in gratia qualem eam sentiat V 16 qualemibet P adiuuetur C 19 adque M 20 est possibilitatis V possibilitas m. 1 T 21 est om. V 22 ergo sibi b nobis reuera C 23 pollicitus est Vbd 26 non om. m. 1 T 27 hoc om. C deo] de eo b 28 de om. m. 1 T carnis uel bene uidere uel male, non quemadmodum dicuntur bene uidere sanis oculis intuentes et male lippientes, sed bene uidere ad subueniendum, male uidere ad concupiscendum. quamuis enim per hos exteriores oculos uideatur et pauper, cui subuenitur, et mulier, quae concupiscitur, tamen ex interioribus ad male uel bene uidendum misericordia uel libido procedit. cur ergo dicitur deo: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem? cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem, si deus non adiuuat uoluntatem? \'Quod loqui possumus\', inquit, \'dei est, quod uero bene uel male loquimur, nostrum est\'. non hoc docet ille, qui loquitur bene; non enim uos estis, inquit, qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et ut generaliter\', inquit, \'uniuersa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat\'. ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est. possibilitatis, uoluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adiuuatur. denique adiungens, ut inpleat quod intendit, \'quod uero bene\\ inquit, \'uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est\'. oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi, cum dixisset: ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\\ adiunxit atque ait immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, et nostrum est et illius? non hoc dixit, sed, nisi fallor, uideor mihi uidere quod timuit. 7 Ps. 118, 37 12 Matth. 10, 20 1 dicuntur] deum V 2 male uidere lippientes M 6 bene uel male C 11 uel bene uel male C qui locuturis MCh m . 2 quod loquuturi m. 1 Ch qui loquutis (,...,., add. m. 2) C quod locuturi T 12 inquit estis ChTP estis inquit estis M 13 uestri] mei P 16 etiam om. V 17 sensum] sermonem V 25 fine C 29 quid TVbd Cum enim uellet ostendere quare nostrum sit, \'quia haec\', inquit, omnia uertere etiam in malum possumus\'. illud ergo timuit, ut non diceret et nostrum est et dei>, ne sibi responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit, ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita, quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala. De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona uoluntate procedunt et mala de mala. 20 cf. Mntth. 7, 18 21 cf. I Tim. 6, 10 2 etiam om. m. 1 C 3 ne] quasi V 5 ideo ęşt et liostrum est C hoc nobis C nobis post posse leg. in b 8 bonis operibus P 16 nitereI ridere V 17 eamdemque T 18 constituit radicem Ch 23 omnium bonorum ChP 25 radicis-arbor om. V 27 radicis mala V enim] autem Vbd ej)ji|i (in mg. m . 2 autem) Ch radič C Facit autem homo arborem bonam. quando dei accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum. malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat; sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat.