Et alio quippe loco, cum diu asseruisset non adiutorio dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam, opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos 7 I Cor. 1, 31 11 Rom. 13, 10 12 Rom. 5, 5 27 Phil. 2, 13 3 manifestata est C ita b 7 et om. M 11 potest legem Vbd 15 pellagium T 22 loquutionibus m. 1 Ch 26 posuit MCChTP 27 inquies M 28 nobis CT 30 sequutus PCh m. 1 adiuncxit T terrenis cupiditatibus deditos et mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum reuelatione sapientiae in desiderium dei stupentem suscitat uoluntatem; dum nobis' — quod tu alibi negare non metuis — \'suadet omne quod bonum est\'. quid manifestius nihil aliud eum dicere gratiam, qua deus in nobis operatur uelle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? in lege namque et doctrina sanctarum scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo, ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia reuelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. et si inter docere et suadere uel potius exhortari distare aliquid uidetur, etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus uel litteris continetur; nam et sanctae scripturae et docent et exhortantur et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. sed nos eam gratiam uolumus isti aliquando fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, uerum etiam creditur et speratur, nec solum reuelatur sapientia, uerum et amatur nec solum suadetur omne quod bonum est, uerum et persuadetur. non enim omnium est fides, qui audiunt per scripturas regnum caelorum dominum pollicentem, aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut ueniant ad eum qui dicit: uenite ad me omnes qui laboratis; quorum autem sit fides et quibus persuadetur, ut ad eum ueniant, satis ipse demonstrauit, ubi ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, dixi, inquit, uobis, 21 II Thess. 3, 2 24 Matth. 11, 28 26 loh. 6, 44 28 Ioh. 6, 65 1 debitos M et om. b 2 diligenter M 5 quod tamen alibi negare non metuit F 11 suadetur] studetur M 12 potius om. m. 1 C 13 ex- ortari C 14 quibusque] quibus quia C 16 exortantur CT exortando CP 17 nolumus b iste aliquando fateatur d 18 futura lege M 20 etiam et CTPb snadetur solum b 22 dominum regnum caelorum ChVbd 24 ad me post laboratis C 26 uenient b monstrauit M quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si uult non solum uocari, uerum etiam esse christianus. Quid autem dicam de reuelatione sapientiae? neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat. Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua eius cohiberetur elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam 8 II Cor. 12, 7-9 19 I Cor. 13, 4 21 cf. II Cor. 4, 16 29 II Cor. 12, 9 1 quia om. m. 1 C ad me om. M 2 graru (s. I. m . 2) debet C gratiam om. C 6 pauli apostoli paiilj C 8 tamen] cum b 10 sa- thanae MCChP 14 a