<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Quantum de uestra corporali et maxime spiritali <lb n="5"/>
            salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, <lb/>
            Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum <lb/>
            credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos <lb/>
            consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. <lb/>
            inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam <lb n="10"/>
            ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, <lb/>
            ut potuimus, ista dictauimus. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque <lb/>
            aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque <lb/>
            dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit <lb n="15"/>
            gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores <lb/>
            saluos facere, non solum per singulas horas aut per <lb/>
            singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non <lb/>
            esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur <lb/>
            aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, <lb n="20"/>
            quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos

<note type="footnote"> 16 I Tim. 1, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 finit lib III de baptismo paraulorum. Inč ad PinianQ lib I <hi rend="italic">M</hi> Inč <lb/>
            lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib <lb/>
            prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et <lb/>
            de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã <hi rend="italic">ChTP</hi> 5 et <lb/>
            corporali <hi rend="italic">MC</hi> 6 gaudemus C dilectissima deo albina <hi rend="italic">V</hi> Albine <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 Melanie <hi rend="italic">b</hi> 8 committimus <hi rend="italic">bd</hi> 9 enim <hi rend="italic">b</hi> 10 cartaginem <hi rend="italic">ChTP</hi> <lb/>
            12 tractauimus <hi rend="italic">C</hi> 14 dampnaret <hi rend="italic">CChT</hi> 15 anathematizo <hi rend="italic">CVd</hi> <lb/>
            sentit] dixit <hi rend="italic">M</hi> 19 sortiuntur <hi rend="italic">TPCh m. 1, b</hi> 21 illos <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="126"/>
            dicit inemendatos sibi fuisse subreptos aut omnino suos negat, <lb/>
            sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, <lb/>
            omnino eum putat hoc sentire quod ueritas habet; quisquis <lb/>
            autem quid in eis apertius dicat aduertit, debet habere etiam <lb/>
            ista uerba suspecta, quia, etsi gratiam dei, qua Christus <lb n="5"/>
            uenit in mundum peccatores saluos facere, in sola peccatorum <lb/>
            remissione constituat, potest huic sensui uerba ista <lb/>
            coaptare dicens ideo eam per singulas horas, per singula <lb/>
            momenta et per actus singulos necessariam, ut semper in <lb/>
            memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata<lb n="10"/>
            non peccemus ulterius adiuti non aliqua subministratione uirtutis, <lb/>
            sed uiribus propriae uoluntatis quid sibi remissione <lb/>
            peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis. <lb/>
            item quoniam solent dicere nobis in eo Christum ad non <lb/>
            peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse uiuendo<lb n="15"/>
            iusteque docendo reliquit exemplum, possunt etiam ad hoc <lb/>
            ista uerba coaptare, ut dicant per singula momenta, per singulos <lb/>
            actus necessariam nobis esse huius modi gratiam, id est <lb/>
            ut in omni conuersatione nostra intueamur dominicae conuersationis <lb/>
            exemplum. peruidet autem fides uestra a confessione<lb n="20"/>
            gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio <lb/>
            et tamen obtegi potest istorum ambiguitate uerborum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum <lb/>
            episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui <lb/>
            dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari,<lb n="25"/>
            sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi <lb/>
            putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas <lb/>
            — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei <lb/>
            secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro

<note type="footnote"> 5 I Tim. 1, 15 24 cf. pag. 84, B sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 if). litteris <hi rend="italic">C</hi> 4 aptius <hi rend="italic">b</hi> aduerti* <hi rend="italic">M</hi> 6 remissione peccatorum <lb/>
            <hi rend="italic">Vd</hi> 7 ista uerba <hi rend="italic">b</hi> 11 adiutorium <hi rend="italic">M</hi> 13 recordantibus <hi rend="italic">V</hi> recordantes <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 14 in eo nobis <hi rend="italic">M</hi> 16 iusteque docendo <hi rend="italic">in ras. M</hi> iusteque <lb/>
            dicendo <hi rend="italic">b</hi> 18 modi <hi rend="italic">om. V</hi> 22 ista <hi rend="italic">V</hi> 23 quoniamquidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 ubi] si <hi rend="italic">V</hi> 27 esse <hi rend="italic">in ras. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistula, quam <lb/>
            Romam misit, nihil aliud sentire monstratur quam id quod <lb/>
            damnasse uidebatur. nam gratiam dei et adiutorium, quo <lb/>
            adiuuamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit <lb/>
            arbitrio aut in lege atque doctrina, ut uidelicet, cum adiuuat <lb n="5"/>
            deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, reuelando <lb/>
            et ostendendo quid fieri debeat adiuuare credatur, non <lb/>
            etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum <lb/>
            esse cognouerit faciat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina <lb n="10"/>
            mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — <lb/>
            possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, <lb/>
            qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — <lb/>
            horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur <lb/>
            a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos <lb n="15"/>
            habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem <lb/>
            et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut <lb/>
            nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista <lb/>
            duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et <lb/>
            actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis <lb n="20"/>
            ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam <lb/>
            illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint <lb/>
            ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut <lb/>
            diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo <lb/>
            est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae <lb n="25"/>
            adiuuetur auxilio. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere <lb/>
            quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae <lb/>
            non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. &lt;nos&gt;. <lb/>
            inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem

<note type="footnote"> 6 I Petr. 3, 11 (cf. Ps. 33, 15; 36, 27) </note>

<note type="footnote"> 4 in libero <hi rend="italic">C</hi> 6 declinat <hi rend="italic">b</hi> faciat <hi rend="italic">om. V</hi> 10 distingat C <lb/>
            11 et actionem <hi rend="italic">b</hi> 14 confitetur datam C 16 nolumus <hi rend="italic">b</hi> 17 nobis <lb/>
            ita C 18 esse a nobis <hi rend="italic">ChP</hi> gratia* <hi rend="italic">Ch</hi> in ista <hi rend="italic">Ch</hi> 19 il) <lb/>
            nostra C uult omnino <hi rend="italic">TP</hi> id est <hi rend="italic">om. P</hi> 20 nostra e§t <hi rend="italic">C</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 23 uoler.tia <hi rend="italic">m. 1 ChT</hi> 28 malinolo <hi rend="italic">CTPb</hi> 29 eius uerba <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="128"/>
            digesta partimur. primo loco posse statuimus, secundo uelle, <lb/>
            tertio esse; posse in natura, uelle in arbitrio, esse in effectu <lb/>
            locamus. primum illud, id est posse ad deum proprie pertinet, <lb/>
            qui illud creaturae suae contulit, duo uero reliqua, hoc est <lb/>
            uelle et esse ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii<lb n="5"/>
            fonte descendunt. ergo in uoluntate et opere bono laus hominis <lb/>
            est, immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis <lb/>
            possibilitatem dedit quique ipsam possibilitatem gratiae suae <lb/>
            adiuuat semper auxilio; quod uero potest homo uelle bonum <lb/>
            atque perficere, solius dei est. potest itaque illud unum esse,<lb n="10"/>
            etiamsi duo ista non fuerint, ista uero sine illo esse non <lb/>
            possunt. itaque liberum mihi est nec uoluntatem bonam habere <lb/>
            nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem <lb/>
            boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando <lb/>
            in hoc natura recipit. quem nobis sensum exempla<lb n="15"/>
            aliqua faciant clariorem. quod possumus uidere oculis, nostrum <lb/>
            non est, quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est; <lb/>
            quod loqui possumus, dei est, quod uero bene aut male loquimur, <lb/>
            nostrum est. et ut generaliter uniuersa complectar: quod possumus <lb/>
            omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est, qui hoc posse<lb n="20"/>
            donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus <lb/>
            uel loquimur uel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia <lb/>
            uertere in malum etiam possumus. unde, quod propter calumniam <lb/>
            uestram saepe repetendum est, cum dicimus posse <lb/>
            hominem esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae<lb n="25"/>
            laudamus deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi <lb/>
            ulla laudandi hominis occasio, ubi solius dei causa tractatur; <lb/>
            non enim de uelle nec de esse, sed tantummodo de eo quod <lb/>
            potest esse disseritur\'.  
</p></div></div></body></text></TEI>